tionibus, si quid inde auxilii ad intelligendam scri-
ptoris doctrinam expectari poterat. Equidem enim
cum mihi hoc maxime propositum haberem, ut lectio-
nem Vitruvii ex fide librorum scriptorum constitue-
rem et scripturae varietates omnes diligenter annota-
rem, quo facilius viri docti internoscere Iucundi con-
iecturas et correctiones ab antiqua scriptura Codicum
et de vera lectione singulorum locorum ipsi iudicare
possent, difficultatibns, si quae suboriebantur ex
scriptura vel vulgata vel librorum manuscriptorum,
vel mathematicis vel architectonicis extricandis vel
enarrandis immorari nee potui nee volui. Satis
enim habui peritis artium illarum, quas libri Vitru-
viani tractant, fundum scripturae purum et ab inter-
polationibus Iucundi aliorumque virorum doctorum
purgatum veluti solum tradere, in quo quasi inaedi-
ficare, copias ingenii doctrinaeque explicare, aliisque
praecepta Vitruvii de arte architectonica accuratius et
rectius explicare possent viri docti, quibus cum iusta
sermonis latini graecique scientia artium singularum
vel omnium, quas Vitruvius libris decern complexus
est, cognitio atque usus suppetit.
Ab hoc igitur consilio edendi Vitruvii progressus
primum diligentissime conquisivi atque excerpsi Ha-
driam Turnebi et Claudii Salmasii annotationes, quas
adhuc ab Interpretibus Vitruvii aut non satis curiose
inspectas aut plane neglectas atque omissas . videram.
Turnebus enim praeter ingenium multarum artium
et sermonis graeci latinique scientia usuque exer-
citatum et subactum ad libros Vitruvii, inprimis
nonum et decimum, illustrandos atque emendandos
attulit varietatem scripturae Codicum manuscriptorum,
quos tamen non accurate designavitj praeterea libri
decimi machinas latine a Vitrüvio conscriptas cum
graëcis exempläribus comparavit, quae turn in Bibliotheca
Regia Parisiénsi manûscripta adhuc et ab usu
vulgari virorum doctorum seclusa servabantur. Salma-
sius âutem praeter Codices manuscriptos Bibliothecae
Regiaè Parisiensis consuluerat etiam Codices scriptos
Palatinos plures, quorum varietatem multis in locis
Exercitationum Plinianarum annotavit. Isaaci Vossu
paucàé extant ad Vitrtivium annotationes in commen-
tariis ad Pomponium Melam et alibi propositae, quan-
quam is copiis criticis ex codicum manuscriptorum
cbllatione ductis abundabat, de quibus postea mihi
erit dicendüm. Aëqiie paucae prostant And. Schotti
annotationes criticae ad Vitruvium in Observationibus
Humanioribus et alibi proditae, maxime illae ex usu
Codicum Hispanicorum ductae.
Codicis Franeckerani notitiam primus publicavit
eiusque scriphitas ad locos aliquot Vitruvii emendandos
adhibuit Petrus Wesseling in Libris Observatio-
num variarum editis anno 1 7 2 7 , quem deinde secu-
tus Hadrianus Heringa in libri Observationüm critica-
rum Leovardiae editi anno 1749- c- *-6 Vitruvii libri IX
caput 6 et 7 multis in locis, scripturis Codicis Franeckerani
adiutus, emendare conatus est. Omnes istius
Codicis pervetusti et boni varietates scripturae enota-
tas publicavit Friesemann in Collectione opusculorum
germanico sermone scriptorum hoc titulo : Magazin
fü r Schullehrer. Lectiones eiusdem Codicis ad multa
Vitruvii capita emendanda atque illustranda cum va-
rietate ab Isaaco Vossio excerpta ex Godicibus manu-
scriptis et suis et Cottoniano ädhibuit in Libris Le-
ctionüm variarum duobus editis Zutphaniae anno 17 5 9
Petr. Bondam.