pantes et dissimiles habent virtutes, ut robur, ulmus,
populus, cupressus, abies et ceterae quae maxiine in
aedificiis sunt idoneae. Namque non potest id robur,
quod abies, nec cupressus, quod ulmus, nec ceterae
easdem habent inter se natura rerum Similitates; sed
singula genera principiorum proprietatibus comparata
6 alios alii generis praestant in operibus effectus. Et pri-
mum abies aeris habens plurimum et ignis minimumque
humoris et terreni, levioribus rerum natura potestatibus
comparata non est ponderosa. Itaque rigore naturali
contenta non cito flectitur ab onere, sed directa perma-
net in contignatione; sed ea quod habet in se plus calo-
ris, procreat et alit tarmitem, ab eoque vitiatur: etiam-
que ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo
corpore raritas aeris patens accipit ignem, et ita vehe-
7 mentem ex se mittit flammam. Ex ea autem, ante-
quam est excisa, quae pars est proxima terrae, per
radices recipiens ex proximitate humorem enodis et
liquida efficitur, quae vero est superior, vehementia
caloris eductis in aera per nodos ramis, praecisa alte
circiter pedes XX et perdolata propter nodationis duri-
tiem dicitur esse fusterna. Ima autem cum excisa qua-
drifluviis disparatur, eiecto torulo ex eadeni arbore,
ad intestina opera comparatur et sappinea vocatur.
8 Contra vero quercus terrenis principiorum satietatibus
abundans parumque habens humoris et aeris et ignis, cum
in terrenis operibus obruitur, infinitam habet aeter-
nitatem, ex eo quod cum tangitur humore, non habens
foraminum raritates propter spissitatem non potest in
corpus recipere liquorem, sed fugiens ab humore resi-
stit et torquetur, et efficit in quibus est operibus ea
9 rimosa. Esculus vero, quod est omnibus principiis
temperata, habet in aedificiis magnas utilitates; sed
ea cumin humore collocatur, recipiens penitus per foramina
liqi^orem, eiecto aëre et igni, operatione humi-
dae potestatis vitiatur. Cerrus, quercus, fagus, quod
pariter habent mixtionem humoris et ignis et terreni,
aëris plurimum, pervia raritate humores penitus reci-
piendo celeriter marcescunt. Populus alba et nigra,
item salix, tilia, vitex, ignis et aëris habendo satieta-
tem, humoris temperate, parum autem terreni haben-
tes, leviori temperatura comparatae egregiam habere
videntur in usu rigiditatem. Ergo cum non sint durae
terreni mixtione, propter raritatem sunt calidae, et iit
sculpturis commodam praestant tractabilitatem. Almis io
autem quae proxima fluminum ripis procreatur, et minime
màteries utilis videtur, habet in se egregias ratio-
nes : etenim aëre est et igni plurimo temperata non mul-
tum terreno, humore paulo : itaque quod minus habet
in corpore humoris in palustribus locis infra funda-
menta aedificiorum palationibus crebre fixa,, recipiens
in se quod minus habet in corpore liquoris, permanet
immortalis ad aeternitatem, et sustipet immania pondéra
structurae, et sine vitiis conservât. Ita quae non
potest extra terram paulum tempus durare, ea in humore
obruta permanet ad diuturnitatem. Est autem n
maxime id considerare Ravennae, quod ibi omnia opera
et publica et privata sub fundamentis eius generis habent
palos. Ulmus vero et fraxinus maximos habent
humores minimumque aëris et ignis, sed terreni temperata
mixtione comparatae, sunt in operibus, cum fabri-
cantur, lentae et ab pondéré humoris non habent rigo-
rem sed celeriter pandant: simul autem vetustate sunt
aridae factae aut in agro praesectae, qui inest eis
liquor stantibus, emoritur, fiuntque duriores, et in
commissuris et in coagmentationibus ab lentitudine fir