ripuit et transtulit intra murum. Hoc exemplar Rhodii
cum vidissent, admirati ademerunt Diogneto quod
fuerat ei quotannis constitutum, et eum honorem ad
4 Calliam transtulerunt. Interea rex Demetrius, qui
propter animi pertinaciam Poliorcetes est appellatus,
contra Rhodum Bellum comparando Epimachum Athe-
niensem nobilem architectum secum adduxit. ls au-
tem comparavit helepolim sumptibus immanibus, in-
dustx'ia laboreque summo; cuius altitudo fuerat pedum
CXXV latitudo pedum L X : ita earn ciliciis et coriis
_ crudis confirmavit, ut posset pati plagam lapidis ba-
lista immissi pondo CCCLX, ipsa autem machina fuerat
millia pondo CCCLX. Cum autem Callias roga-
retur a Rhodiis, ut contra earn helepolim machinam
pararet, et illam, uti pollicitus erat, transferret intra
5 murum, negavit posse. Non enim omnia eisdem ra-
tionibus agi possunt, sed sunt aliqua , quäe exemplaribus
non magnis similiter magna facta habent effe-
ctus; alia autem exemplaria non possunt habere, sed
per se constituuntur: nonnulla vero sunt, quae in
exemplaribus videntur veri similia, cum autem crescere
coeperunt, dilabuntur: ut etiam possumus hinc anim-
advertere. Terebratur terebra foramen 1 semidigitale,
digitale, sesquidigitale; si eadem ratione voluerimus
palmare facere, non habet explicationem; semipedale
autem [maius] ne cogitandum quidem videtur omnino.
6 Sic item nonnulla quemadmodum in minimis fieri videntur
exemplaribus, non eodem modo in maioribus
fiunt. Rhodii eadem ratione decepti iniuriam cum
contumelia Diogneto fecerunt. Itaque posteaquam vi-
derunt hostem pertinaciter infestum et machinationem
ad capiendam urbem comparatam, periculum servitutis
metuentes, et nil nisi civitatis vastitatem expectandam,
procubuerunt Diognetum rogantes, ut auxiliaretur patriae.
Is primo negavit se facturum ; posteaquam in- 7
genuae virgines et ephebi cum sacerdotibus venerunt
ad deprecandum, tune est pollicitus his legibus, ut,
si earn machinam cepisset, sua esset. His ita constituas,
qua machina accessura erat, ea regione murum
pertudit, et iussit omnes publice et privatim quod
quisque habuisset aquae, stercoris, luti per earn fene-
stram per canales progredientes etfundere ante murum.
Cum ibi magna vis aquae, luti, stercoris nocte profusa
fuisset, postero die helepolis accedens antequam
appropinquaret ad murum, in humido voragme facta
consedit, nec progredi nec regredi postea potuit. Itaque
Demetrius cum vidisset sapientia Diogneti se de-
ceptum esse, cum classe sua discessit. Tunc Rhodii 8
Diogneti solertia liberati bello publice gratias egerunt,
honoribusque omnibus eum et ornamentis exornave-
runt; Diognetus autem eam helepolim reduxit in urbem
et in publico collocavit et inscripsit : Diognetus e
manubiis id populo dédit rnunus. Ita in repugnatoriis
rebus non tantum machinae, sed etiam maxime con-
silia sunt comparanda. Non minus Chio , cum supra 9
naves sambucarum machinas hostes comparavissent,
noctu Chii terram, arenam, lapides proiecerunt in
mare ante murum. Ita illi postero die cum accedere
voluissent, naves supra aggerationem, quae fuerat sub
aqua, sederunt, nec ad murum accedere nec retror-
sus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae
incendio sunt conflagratae. Apollonia quoque cum
circumsideretur, et specus hostes fodiendo cogitarent
sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a
speculatoribus esset Apolloniatibus renunciatum, per-
turbati nuntio, propter timorem consiliis indigentes,
20