nae sunt subiiciendae; [ eaeque J quam maxime tenues
et subtiles oportere fieri videntur: cum enim grandes
sunt, pondere deducüntur nec possunt se sustinere;
in hisque minime gypsum debet admisceri, sed ex
creto marmore uno tenore perduci, uti ne praeci-
piendo non patiatur uno tenore opus inarescere. Etiam-
que cavendae sunt in cameris priscorum dispositiones,
quod earum planitiae coronarum gravi pondere im-
4 pendentes sunt periculosae. Coronarum autem aliae
sunt purae aliae caelatae. Conclavibus, aut ubi ignis
aut plura lumina sunt ponenda, purae fieri debent,
ut eo facilius extergeantur: in aestivis et exedris,
ubi, minime fumus est nec fuligo potest nocere, ibi
paelatae sunt faciendae ; semper enim album opus
propter superbiam candoris non modo ex propriis
5 sed etiam ex alienis aedificiis concipit fumum. Coro-
nis exphcatis parietes quam asperrime trullissentur;
postea autem supra trullissationem subarescentem de-
formentur directiones arenati, ut longitudines ad regu-
lam et lineam, altitudines ad perpendiculum, anguli
ad normam respondentes exigantur: namque sic emen-
data tectoriorum in picturis erit species. Subare-
scente, iterum ac tertio inducatur: ita quo fundatior
erit ex arenato directura, eo firmior erit ad vetusta-
<J tern soliditas tectorii. Cum ab arena praeter trullissationem
non minus tribus coriis fuerit deformatum,
tunc e marmore grandi directiones sunt subigendae,
dom ita materies temperetur, uti, cum subigitur, non
haereat ad rutrum, sed purum ferrum e mortario libe-
retur. Grandi mducto et inarescente, alterum corium
mediocre dmgatur: id cum subactum fuerit et bene
fncatum, subtilms inducatur. Ita cum tribus coriis
arenae et item marmoris solidati parietes fuerint, neque
rimas neque aliud vitium in se recipere poterunt.
Sed et baculorum subactionibus fund,atae solid ita tes, 7
marmorisque candore firrno levigatae, coloribus cum
politionibus inductis nitidos expriment splendores.
Colores autem udq tectorio çuin, diligenter sunt induct!,
ideo non remittunt, sed sunt-perpetuo. permanentes,
quod calx, in fornacibus expocto liquore, et
facta raritatibus evanida ieiunitate coaCta corripit in
se quae res forte [cämj contigerunt, mixtionibusque .
ex aliis potestatibus collatis semiiiibus; seu principiis,
una solidescendo in quibuscunque membris est formata,
cum sit arida, redigitur uti sui generis pro-
prias videatur habere qualitates. Itaque tectoria, quae, 8
recte sunt facta, neque vetustatibus fiunt horrida,
neque cum extergentur, remittunt Cplores, nisi si pa-
rum diligenter et in arido fuerint indued. Cum ergo
ita in parietibus tectoria facta fuerint, uti supra scriptum
est, et firmitatem et splendorem et ad vetusta-
tem permanentem virtutem poterunt habere. Cum
vero unum corium arenae et unurfa minuti marmoris
erit inductum, tenuitas eius minus valendo faciliter
rumpitur, nec splendorem politionibus propter imbe-
cillitatem crassitudinis . proprium, obtinebit. Ouemad- 9
modum enim speculum argenteum tenui lamella du-
ct,um incertas et sine viribus habet remissiones splen-
doris, quod autem e solida temperatura fuerit factum,
recipiens in se firmis viribus politionem, fulgeqtes in
aspectu certasque consideràntibus imagines reddit : sic ;
tectoria, quae ex tenui sunt ducta materia, non modo
fiunt rimosa, sed etiam celeriter evapescunt. Quae
autem fundata arenationis et marmoris soliditate sunt
crassitudine spissa, cum sunt politionibus crebris sub-
acta, non modo fiunt nitentia, sed etiam imaginés.