re seen do non patietur aquam neque aliam rem per
coagmenta transire. Cum ergo fuerit hoc ita per-
stratum, supra nucleus inducatur, et virgis caedendo
subigatur: supra autem sive ex tessera grandi sive
ex spica testacea struantur fastigiis, quibus est supra
scriptum; et, cum sic erunt facta, non cito vitia-
buntur.
C A P U T II.
De mac e rat ione calcis ad alba r ia o pe ra
p e r f i c i e n d a .
1 Cum a pavimentorum cura discessum fuerit, tunc
de albariis operibus est explicandum. Id autem erit
recte, si glebae calcis optimae ante multo tempore,
quam opus fuerit, macerabuntur; uti, si qua gleba
parum fuerit in fornace cocta, in maceratione diuturna
liquore defervere coacta uno tenore concoquatur.
Namque cum non penitus macerata sed recens sumi-
tur, cum fuerit inducta habens latentes crudos calcu-
los, pustulas emittit, quia calculi in opere, uno tenore
cum permacerantur, dissolvunt et dissipant
2 tectorii politiones. Cum autem habita erit ratio ma-
cerationis, et id curiosius opere praeparatum erit,
sumatur ascia, et quemadmodum materia dolatur, sic
calx in lacu macerata ascietur. Si ad earn offende-
rint calculi, non erit temperata: cumque siccum et
purum ferrum educetur, indicabit earn evanidam et
siticulosam; cum vero pinguis fuerit et recte macerata,
circa id ferramentum uti glutinum haerens, omni
ratione probabit esse temperatam. Tunc autem machi-
nis comparatis camerarum dispositiones in conclavibus
expediantur, nisi lacunariis ea fuerint ornata.
C A P U T I I I .
De earner arum d i sp o s i t io n e , a lba r io et
bectorio opere.
Cum ergo camerarum postulabitur ratio, sic erit i
faciunda. Asseres directi disponantur intér se ne plus
spatium habentes pedes binos, et M ntaxime cupres-
sini ; quod abiegni ab carie et ab vetustate celeritet
vitiantur: hique asseres cum ad formam circinationis
fuerint distributi, catenis dispositis ad contignationes
sive tecta erunt crebriter clavis ferreis fixi religentur :
eaeque catenae êx ea materia comparentur, cui nec
caries nec vetustas nec humor possit nocere, id est
e biixo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque
similibus praeter quercu.m, quod ea se torquendo
rimas faciat quibus inest operibus. Asseribus dispo- 2
sitis, tum tomice ex sparto Hispanico arundines Grae-
cae tunsae ad eos uti forma postulat religentur: item
supra cameram materies ex calce et arena mixta subinde
inducatur, ut, si quae stillae ex contignationibus aut
tectis ceciderint, sustineantur. Sin autem arundinis
Graecae copia non erit, de paludibus tenues colligan-
tur, et mataxae tomice ad iustam longitudinem una
crassitudine alligationibus temperentur, dum ne plus
inter duos nodos alligationibus binos pedes distent;
et hae ad asseres (uti supra scriptum est) tomice
religentur , cultellique lignei in eas configantur : cetera
omnia uti supra scriptum est expediantur. Cameris 3
dispositis et intextis, imum coelum earum truHissetur,
deinde arena dirigatur, postea aut creta aut marmore
poliatur. Cum camerae politae fuerint, sub eas coro