D E A 13 6 R C H I T E C T U R A
C A P U T X.
D e balnearum d i s p os i t ionibus et par t ibus.
* Primum eligendus locus est quam calidissimus, id
est, aversus.a septentrione et aquilone. Ipsa autem
caldaria tepidariaque lumen habeant ab occidente hi-
berno: sin autem natura loci impedierit, utique a
meridie, quod maxime tempus lavandi a meridiano
ad vesperum est constitutum. Et item est animadver-
tendum, uti caldaria muliebria viriliaque coniuncta et
in iisdem regionibus sint collocata ; sic enim efficie-
tur, ut [ in ] vasaria et hypocausis communis sit [usus]
eorum utrisque. Ahena supra hypocausin tria sunt
componenda, unum caldarium, alterum tepidarium,
tertium frigidarium, et ita collocanda, uti ex tepi-
dario in caldarium quantum aquae caldae exierit,, influât
de frigidario in tepidarium ad eundem modum:
testudinesque alveolorum ex communi hypocausi cale-
2 facientur. Suspensurae caldariorum ita sünt facien-
dae, uti primum sesquipedalibus tegulis solum ster-
natur inclinatum ad hypocausim, uti pila cum mitta-
tur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad
praefurnium ; ipsa per se ita flamma facilius perva-
gabitur sub suspensione : supraque laterculis bessali-
bus pilae struantur ita dispositae, uti bipedales tegu-
lae possint supra esse collocatae. Altitudiriem autem
pilae habeant pedum duorum; eaeque struantur argilla
cum capillo subacta : supraque collocentur tegulae bipe-
3 dales, quae sustineant pavimentum. Concamerationes
veio si ex structura factae fuerint, erunt utiliores:
sin autem contignationes fuerint, figlinum opus subiiciatür.
Sed hoc ita erit faciendum: regulae ferreae
aut arcus fiant, eaeque uncipis ferreis ad contigna-
tionem suspendantur quam creberrimis; eaeque regulae
sive arcus ita disponantur, ut tegulae sine mar-
ginibus sedere in duabus invehique possint, et ita
totae concamerationes in ferro niterites sint perfectae:
earumque c.amerarum superior^ coagmenta ex argilla
cum capillo subacta liniantur. Inferior autem pars,
quae ad pavimentum spectat, , primum testa cum calce
tiullissetur, deinde opere albano sive tectono polia—
tur. Eaeque camerae in caldariis,; si. duplices factae
fuerint, meliorem habebunt usum: non enim a vapore
humor corrumpere poterit materiem contignationis,
sed inter duas cameras vagabitur. Magnjtudines a u -4
tern balnearum videntur fieri pro copin hominum.
Sint autem ita compositae: quanta longitudo fuerit,
tertia dempta latitudo sit praeter scholam labri et
alvei, lahrum utique sub lumine faciendum videtur,
ne stantes circum suis umbris öbscurent lucem. Scholas
autem labrorum ita fieri oportet spatiosas, ut,
cum priores occupaverint loca, circumspectantes reli-
qui recte stare possint. Alvei autem latitudo inter
parietem et pluteum ne minus sit pedes senos, ut
gradus inferior iijde auferat et pulvinus duos pedes.
Laconictim sudationesque sunt coniungendae tepidario, 5
eaeque quam latae fuerint, tantam altitudinem habeant
ad imam curvaturam hemisphaerii: mediumque lumen
in hemisphaerio relinquatur, ex eoque clypeum aeneum
catenis pendeat, per cuius reduction es et.demissiones
perficietur sudationis temperatura; ipsumque ad circi-
num fieri oportere videtur, ut aequaliter a medio flam-
mae vaporisque vis per curvaturae rotundationes per-»
vagetur.