machinarum omnium exponit; quae sunt omnia ex
Quaestionibus Mechanicis Aristotelis traducta et in
latinum sermonem conversa. Sequitur de vario genere
organorum, quibus aquae hauriuntur, de tympano,
de hydromylis, de cochlea. Quibus absolutis descri-
bitur machina Gtesibica, quae in altitudinem aquam
educit; abhinc hydraulica traduntur, id est organi
hydraulici structura. Inde transit ad rationem, qua
in via rheda sedenbes vel mari navigantes scire possi-
mus, quob niillia numero itineris fecerirnus.
Altera huius libri pars docet quae ad praesidia
periculi et necessibatem salutis sunt inventa, id est scor-
pionum et balistarum rationes, quibus symmetriis com-
parari possint. Sequitur de rebus oppugnatoriis et
repugnatoriis, velut de ariete eiusque inventione, de
testudine ad congestionem fossarum, aliaque ad fodien-
dum inventa. De repugnatoriis rebus praecepta non
traduntur, sed exempla aliquot narrantur, quemad-
modum hostium rnachinationes ex tempore solerti con~
siliorurn celeritate sine machinis saepe everbantur.
Formam et partes, earumque dispositionem, ope-
ris Vitruviani explicavi lectorumque ante oculos posui,
ut ipsi iudicare possent, quam late Vitruvius archi-
tecturae nomen et vim sit interpretatus. Contra Quin-
ctilianus Instit. Or. 2 , 2 1 , 8- architectonice, inquit,
in omnibus, quae sunt aedificio utilia, versatur. Cum
quo fere convenit scriptori, a quo auctor Etymologici
M. accepta haec posuit: IdtpjurétîTOùv Gijjiaiv&i— siV-
plODS TOV àpjibv rdov TSKTÓVOÙV, TOV rhv tiócSêGiv
tov xaTOiöii&vaGfiaTos ixiyoovvToc naï rov naroc-
ö)ïevó.G<xvTa Ti ata'/ GX£v<jopr)GocvTa xpccyjia: i. e. architects
proprie significat ducem et rectorem fabro-
rum, qui dispositionem operis aedificandi invenit, et
qui rem aliquam fabricatur et perficit. Verum cum
nostrae aetatis opinionibus et artis nobilissimae de-
scriptione satis bene Vitruvio convenire videtur ; qua
de re tarnen iudicium meum non facio. Illud vero
ad me lectoresque meos pertinet, ut Prooemia singulis
libris a Vitruvio addita consideremus, nihilne
ibi neque ante rem neque praeter rem locutus sit,
an plura communia, quaedam vidgaria, aliqua etiam
aliéna sint existimanda. Quanquam enim supra iam
in recensendis librorum argumentis aliquid ea de re
iecerim, lubet tarnen nunc omnia ad examen vocare;
simulque excerptas inde de vita moribus et fortuna
scriptoris notitias apponere, a quibus iudicium de in-
genio Vitruvii verum separari posse non videtur.
Primi statim libri Prooemium, quod habet operis
totius dedicationem, demonstrat difficilem atque im-
peditam scriptoris orationem. Alloquitur ubique Caer
sarem imperatorem, cui bella gerenti a d , apparatio-
nem balistarum et, scorpionum reliquorurnque tormen-
torurn perfectionem una cum M. Aurelio, P. Numisio
et Cn. Cornelio praesto fuerat et cum eis cormnoda
acceperat. Caesari fuisse per sororem commendatum,
atque ita demum commoda accepisse,’ significant haec
verba: quae (commoda) cum primo mihi tribuisti,
recognitionem per sororis commendationem servasti.
Sororem dicit Octaviam, si Caesar est is, qui postea
Augustus fuit appellatus. Sed difficile est veram et
plenam sententiam verborum recognitione.m servasti
coniectura assequi. Videtur tarnen Caesari memoria
officiorum Vitruvii inter imperii sedati initia excidisse,
simulque eorum fructus intercidisse. Obscuruni etiam-
num manet, quid honoris inesse Vitruvius censuerit
in eo, quod primo sibi tributa fuisse ait commoda■