C A P U T V I I I .
D e mi ni o et a r g en to v ivo .
! Ingrediar nunc minii rationes explicare. Id autem
agiis Ephesiorum Cilbianis primum memoratur esse
inventum, cuius et res et ratio satis magnas habet ad-
mirationes. Foditur enim gleba, quae anthrax dici-
tur, antequarn tractationibus ad minium perveniant,
vena uti ferrie magis subrufo colore, habens circa
se rubrum pulverem. Cum id foditur, ex plagis fer-
ramentorum crebras emittit lacrimas argenti vivi, quae
2 a fôssoribus statim colliguntur. Hae glebae cum col-
lectae sunt in officinam, propter humoris plenitatem
coniiciuntur in fornacem, ut interarescant : et is qui
ex bis ab ignis vapore fumus susçitatur, cum, resedit
in solum furni, invenitur esse argentum vivum. Exem-
ptis glebis , guttae éae, quag residebunt, propter bre-
vitatem non possunt colligi, sed in vas aquae conver-
runtur, et ibi inter se congruunt et una confunduntur.
Eae autem cum sint quatuor sextariorum mensurae,
cum expenduntur, HI inveniuntur esse pondo centum.
3 Cum in aliquo vase est confusum, si supra id lapi-
dis centenarii pondus imponatur, natat in summo ne-
que eum liquorem potest onere suo premere nec
elidere nec dissipare : centenario sublato si ibi auri
scripulum imponatur, non natabit, sed ad imum per
se deprimetur. Ita non amplitudine ponderis sed
généré singularum rerum gravitatem esse, non est
4 negandum. Id autem multis rebus est ad usum ex-
peditum: neque enim argenture neque aes sine eo
potest recte inaurari: cumque in veste intextum est
aurum, eaque vestis contrita propter vetustatem „usum
non habeat honestum, panni in fictilibus vasis im-
positi supra ignem comburuntur; is cinis coniicitur in
aquam, et additur ei argentum vivum: id autem omnes
micas auri corripit in se, et cogit secum coire; aqua
defusa cum id in pannum infunditur, et ibi manibus
premitur, argentum per panni raritates propter liquorem
extra labitur, aqrum compressione" coactum intra
purum invenitur.
C A P U T IX .
De ntini i t emp e r a tu r a , (de chrysocolla, arme-
nio et Indico. )
Pievertar nunc ad minii temperäturam. Ipsae enim 1
glebae, cum sunt aridae, pilis ferreis contunduntur
et moluntur, et lotionibus et cocturis crebris relictis
stercoribus efficitur ut adveniant colores. Cum ergo
hae emissae sunt ex minio per argenti vivi relictio-
nem quas in se naturales habuerat virtutes, efficitur
tenera natura et viribus imbeciïïa. Itaque cum est 2
in expolitionibus conclavium tecMs induction, perma-
net sine vitiis suo colore: apertis” vero, id est peri-
styliis aut exedris aut ceteris eiusmodi loci s , quo sol
et luna possit splendores et radios immittere, cum ab
iis locus tangitur, vitiatur et amissa vif tute coloris
denigratur. Itaque cum et alii multi tum etiam Fa-
berius scriba cum in Aventino voluisset habere do-
inum eleganter expolitam peristyliis, parietes omnes
induxit minio, qui post dies triginta facti sunt in-
yenusto varioque colore. Itaque primo locavit indu-
cendos alios colores. At si quis subtilior fuerit, et 3