10 expressas aspicientibus ex eo opere remittunt. Grae-
corum tectores non solum his rationibus utendo faciunt
opera firma, sed etiam mortario collocato, calce et
arena ibi confusa, decuria hominum inducta, ligneis
vectibus pinsant materiam, et ita ad certamen subacta
tune utuntur. Itaque veteribus parietibus nonnulli
crustas excidentes pro abacis utuntur; ipsaque tectoria
ahacorum et speculorum divisionibus circa se promi-
11 nentes habent expressiones. Sin autem in cratitiis
tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrecta-
riis e,t transversariis rimas fieri ideo, quod luto cum
linuntur necessario recipiunt humorem; cum autem
arescunt extenuati, in tectoriis faciunt rimas; id uÇ non
fiat, haec erit ratio.; Cum paries luto inquinatus fue-
rit, tunc in eo opere cannae clavis muscariis perpetuae
figantur: deinde iterum luto inducto si priores transversariis
ordinibus fixae sunt, secundae erectis figantur
., et ita, uti supra scriptum est, arenatum et mar-
mor et omne tectorium inducatur. Ita cannarum duplex
in parietibus ordinibus transversis fixa perpetuitas nec
segmina nec rimam ullam fieri patietur.
C A P U T IV.
De pol i t io nibus in humidi s locis, [et pavi-
mento hibernaculorum graecanico. ]
1 Quibus rationibus siccis locis tectoria oporteat fieri,
dixi; nunc quemadmodum humidis locis politiones
expediantur, ut permanere possint sine vitiis, expo-
nam. Et primum conclavibus, quae piano pede fue-
rint, ab imo pavimento alte circiter pedibus tribus pro
arenato testa trullissetur et dirigatur, uti eae partes
tectoriorum ab humore ne vitientur. Sin autem ali-
quis paries perpetuos habuerit humöres, paulum ab
eo recedätur, et struatur alter tenuis distans ab eo
quantum res patietur, et inter duos parietes canalis
ducatur inferior quam libramentum condavis fuerit,
habens nares ad locum patentem. Item cum in altitu-
dinem perstructus fuerit, relinquantur spiramenta: si
enim non per nares buitlor et in imo et in summo habuerit
exitüs, non minus in nova structure se dissi-
pabit. His perfectis, paries testa trullissetur et diri-
gatui-, et tune tectoriö poliatur. Sin autem locus non 2
patietur structural» fieri, canales fiant, et nares
exeant ad locum patentem. Deinde tegulae bipedales
ex una parte suprä mal ginem canalis imponantur, ex
altera parte bessalibus laterculis pilae substruantur, in
quibus duarum tegularum anguli sedere possint; et ita
a pariete hae distent , ut ne plus pateant palmum; deinde
insuper erectae mammatae tegulae ab imo ad sum-
mum pal'ietern figantur, quarum interiores partes cu-
riosius picentur, ut ab se respuant liquorem: item in
[imo et in] summo supra cameram habeant spiramenta.
Tum autem calce ex aqua liquida dealbentur, 3
uti trullissationem testaceam non respuant; namque
propter ieiunitatem, quae est a förnacibus excocta,
[trullissationem] non possunt recipere nec sustinere,
nisi calx subiecta utrasque res inter se conglutinet et
cogat coire. Trullissatione inducta pro arenato testa
dirigatur, et Cetera omnia (uti snpra scripta sunt in
tectoriorum rationibus) perficiantur. Ipsi autem poli- 4
tionis eorum ornatus proprias debent habere decoris
rationes, uti et [ex] locis aptas et generum discriminibus
non alienas habeant dignitates. Tricliniis hibernis non
est ut-ilis [haec] compositio nec megalographia nec ca