2 vehementiam frigoris. Ventus autem est aëris fluens
unda cum incerta motus redundantia. Nascitur cum
fervor offendit humorem, et impetus fervoris expri-
mit vim spiritus flatu. Id autem verum esse, ex
aeolipilis aereis licet aspicere, et de latentibus coeli
rationibus artificiosis rerum inventionibus divinatis
exprimera veritatem. Fiunt euim aeolipilae aereae
cavae; hae habent punctum angustissimum, quo aquae
infunduntur, collocanturque ad ignem, et ante quam
calescant, non habent ullum spiritum; simul autem
ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem
flatum. Ita scire et iudicare licet e parvo brevissi-
moqiie spectaculo de magnis et immanibus coeli ven-
3 torumque naturae rationibus. Qui si exclusi fuerint,
non solum efficient corporibus valentibus locum salu-
brem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte
nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent cu-
rationes medicinae contrariae, in his propter tempe-
raturam exclusionis ventorum expeditius curabuntur.
Vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regio-
nibus, quae sunt supra scriptae, hae, gravitudo, ar-
teriaca, tussis, pleuritis, phthisis, sanguinis eiectio
et cetera, quae non detractionibus, sed adiectionibus
curantur. Haec ideo difficulter medicantur, primum
quod ex frigorihus concipiuntur ; deinde quod defa-
tigatis morbo viribus eorum, aër agitatus ex ventorum
agitationibus extenuatur, unaque vitiosis corporibus
detrahit succum, et efficit exiliora. Contra
vero lenis et crassus aër, qui perflatus non habet
neque crebras redundantias, propter immotam stabi-
lxtatem adiiciendo ad membra eorum, alit eos et re-
4 ficit, qui in his impliciti sunt morbis. Nonnullis
placuit esse ventos quatuor, ab oriente aequinoctiali
Solanum, a meridie Austrum, ab occidente aequinoctiali
Favonium, a. septentrionali Septentrionem. Sed
qui diligentius perquisiverunt, tradiderunt eos esse
octo, maxime quidem Andronicus Cyrrhestes, qui
etiam exemplum collocavit Athenis, tufrim marmo-
ream octogonon, et in singulis lateribus octogoni sin-
gulorum ventorum imagines exsculptas contra suos
cuiusque designavit, supraque earn turrim metam mar-
moream perfecit, et insuper Txitonem aereum collocavit,
dextra manu vixgam poxrigentem: et ita est
machinatus, uti vento circumageretur, et semper contra
flatum consisteret, supraque imaginem flantis venti
indicem virgam teneret. Itaque sunt collocati inter s
Solanum et Austrum ab Oriente hiberno Eurus, inter
Austrum et Favonium ab occidente hiberno Africus,
inter Favonium et Septentrionem Caurus, ( quern plu-
res vocant Corum) inter Septentrionem et Solanum
Aquilo. Hoc modo videtur esse expressum, uti
capiatur numerus et nomina et partes, unde flatus
ventorum certi spirent. Quod cum ita exploratum
habeatur, ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic
erit ratiocinandum. Collocetur ad libellam marmo- 6
reum amussium mediis moenibus, aut locus ita expo-
liatui’ ad regulam et libellam, ut amussium non de-
sideretur: supraque eius loci centrum medium collocetur.
aeneus gnomon,, indagator umbrae, qui graece
csxiaSrjpas dicitur. Huius antemeridianam circiter
horam quintam sumenda est extrema gnomonis umbra
et puncto signanda:, deinde circino diducto ad punctum,
quod est gnomonis umbrae longitudinis signum,
ex eoque a centro circumagenda linea rotundationis.
Itemque observanda postmeridiana istius gnomonis
Crescens umbra, et cum tetigerit circinationis lineam,