nem abduxit in altum. Ita Rhodii -non habentes quo
se recipererit, in medio conclusi, in ipso foro sunt
15 trucidati. Ita Artemisia, in navibus Pdiodiorum suis
militibus et remigibus impositis, Rhodum est profe-
eta: Rhodii autem cum prospexissent suas naves lau-
reatas venire, opinantes cives victores reverti, hostes
receperunt. ïunc Artemisia Rhodo capta, principi-
bus occisis, tropaeum in urbè Rhodo suae victoriae
constituit, aeneasque duas statuas fecit, unam Rho-
diorum civitatis, alteram suae imaginis, et istam figu-
ravit Rhodiorum civitati stigmata imponentem. Post-
ea autem Rhodii religione impediti, (quod nefas est
• tropàea dedicata removexi) circa eum locum aedifi-
cium struxerunt, et id erecta graia statione texerunt,
ne quis posset aspicere, et id äßarov vocitari iusse-
16 runt. Cum ergo tarn magna potentiä reges non com
tempserint lateritiorum parietum structuras, quibus
et vectigalibus et praeda saepius licitum fuerat non
modo caementitio aut quadrato saxo sed etiam mar-
moreo habere, non puto oportere improbari quae'e
lateritia sunt structura facta aedificia, dummodo recte
sint perfecta. Sed id genus quid ita a populo ro-
mano in urbe fieri non oporteat, exponam, quaeque
sunt eius rei causae et rationes non praetermittam.
17 Leges publicae non patiuntur maiores crassitudines
quam sesquipedales constitui locp communi ; ceteri
autem parietes, ne spatia angustiora fièrent, eadem
crassitudine collocantur. Lateritii veto, nisi diplinthii
aut triplinthii fuerint, sesqùipedali crassitudine non
possunt plus quam unam sustinere contignationem.
In ea autem maiestate urbis ef civium infinita fre-
quentia innumerabiles habitationes opus fuit explicare.
Ergo cum recipere non posset area plana tantam multitudinem
ad habitandum in urbe, ad auxilium altitu-
dinis aedificiorum res ipsa coegit devenire. Itaque
pilis lapideis, structuris testaceis, parietibus caemen-
titiis altitudines extructae et contignationibus crebris
coaxatae coenaculorum ad summas utilitates proficiunt
disparatione. Ergo moenibus e contignationibus variis
alto spatio multiplicatis, populus romanus egregias
habet sine impeditione habitationes. Quoniam ergo 18
explicata ratio est, quid ita in urbe propter neces-
sitatem angustiarum non patiantur esse lateritios parietes,
cum extra urbem opus erit bis uti, sine vitiis
ad vetustatem sic erit faciendum. Summis parietibus
structura testacea sub tegula subiiciatur altitudine cir-
citer sesquipedali, habeatque proiecturas coronarum:
ita vitari poterunt quae solent in his fieri vitia. Cum
enim in tecto tegulae fuerint fractae aut a ventis de-
iectae, qua possit ex imbribus aqua perpluere, non
patietur lorica testacea laedi laterem sed proiectura
corönarum reiiciet extra perpendiculum stillas, et ea
ratione servabit integras lateritiorum parietum stru-
cturas. De ipsa autem testa, si sit optima seu vitiosa 19
ad structuram, statim nemo potest iudicare, quod in
tempestatibus et aestate, in tecto cum est collocata,
tunc si firma est, probatur. Nam quae non fuerit
ex creta bona aut'parum erit cocta, ibi se ostendet
esse vitiosam gelicidiis et pruina tacta. Ergo quae
non in tectis poterit pati laborem, ea non potest in
structura oneri ferendo esse firma. Quare maxime
ex veteribus tegulis tecti structi parietes firmitatem
poterunt habere. Cratitii vero velim quidem ne in- 20
venti essent. Quantum enim celeritate et loci laxa-
mento prosunt, tanto maiori et communi sunt cala-
mitati, quod ad incendia uti faces sunt parati. Ita