De patria Verona suspicionem primus Andreas
Alciatus duxit ex monumento antiquo et prodidit in
libro- Parergon Iuris 8> 5* Qua coniectura disse-
rentem audias velim Philandrum in Praefatione de
Vita Vitruvii: „M. Vitruvii Pollionis, inquit, quem re~
peri ab aliquo Veturii Rufi nomine ad testimonium,
vocaturn, quae fuerit patria, video in dubium vocari;
quibusdam Piomanum, nullo quod sciam argumento,
aliis Veronensem existimantibus, quod Veronae in ve-
teris structurae arcu ad hunc modum legatur:
L. Vitruvius L. L. Cerdo
Architectus.
Ea inscriptio fecit, ut vir doctissimus, A. Alcia-
tus iurisc. decem librorum de architectura auctorem
L. Vitruvium Pellionem appellare se mihi Ferrariae
dixerit, et postea ediderit, quod Pellio, aiebat, id
quod cerdo significant. In cuius sententiam ne trans-
eam, multa me movent. Primum, quod in omnibus
exemplaribus praeter unum recens scriptum, 'M. non
L . , et Pollionem in omnibus, non Pellionem legerim.
Deinde quod cerdönem, pace tanti viri dixerim,
non esse continuo guod pellionem facile intelligit,
cui utriusque vocabuli originis venit in mentern; al-
terum enim a lucro, id est octco rov xipbovs, unde
lucrionem quoque 'Latini vocant, a pellibus alterum
ductum est. Et si idem sit, quid architecto cum pellibus?
Cerdo enim in ilia inscriptione hoininis non
studii est index. Ut si idem credi par fuit, fuerit
tarnen cerdonis non pellionis appellatio restituenda.
Quin, et quod Vitruvius noster reprehendit, archite-.
ctus ille sub mutulis (quod vidimus) denticulos col-
locavit. Itaque, vulgatam cddicum scripturam reti-r
nentes, diversos esse arbitramur,
Alciati suspicionem reiecerunt' praeter Philandrum
Onufrius Panvinius Antiquit. Veronensium libro 6 p. 147.
C. Barth Adversar. I, 10. et P. Burmann in Praefatione
ad Tomi IX Part. 6 Thesauri rerum Italicarum.
Verurn admonendus est lector, ab Alciato Victruvius
annotatum esse ex inscriptione Veronensi, unde Philander
testis ocularis Vitruvius exscriptum posuit. Vitruvium
sine varietate scripturae bis nominavit Fron-
tinus de Aquaeductibus, semel Sidonius Apollinaris 8
Epistola 6. Comparavit Fabricius Vitruvium Vaccium,
Fundanum Livii 8* x0 et Vitruvium Secundum Lam-
pridii in Commodi Vita, cuius in locum Casaubonus
Victorini nomen reponi voluit. Prior ille fuit M. Vac-
cius Vitruvius, Privernatium et Fundanorum dux contra
Pm man os, cuius domus eversae area Vacci prata
dicta fuerunt. Cf. Cicero pro Domo c. 58-
Quod ait Philander Vitruvium ab aliis Piomae fuisse
vindicatum, id spectare videtur ad interpretem Cise-
ranum, cuius locum ex annotatione ad libri 8 cap. 4
p. 136. a. excerptum apponere lubet.
,,Vitruvio in questo loco dimostra claramente esse-
re stato nobile citadino romano. Cum el fosse de
l a , stirpe di Asinio Pollione : e perho Vitruvio essendo
antiquissimo, era digno et sufficiënte per quo-
tidiano convicto , ed era da li sapienti ed egregi
visitato per potere conferire i philologi sermoni e dis-
putare in casa sua: praecipue con questo di regia
stirpe filio di Masinissa. Unde poi cognoscere si per
questa parte si per questo que ha dicto in il primo
proemio chi bene vole considerare il tenore suo, si
etiam per quello che ha dicto in multi altri loci, praecipue
in libro tertio, ubi de frontibus aedium ait:(
huius exemplar Romae nullum habemus* lui esserli