vii locis ingenium et sermonem austerum et illo anti-
quitatis Tzivijp oblitum, qualem in libris de re rustica,
de lingua latina et in tot ceterorum librorum reli-
quiis a viris doctis collectis miramur, agnovisse mihi
videor.
Graecorum scripta pleraque omnia perierunt, quae
Vitruvius in sermonem latinum convertit, praeter locos
aliquot Heronis Athenaei aliorumque de machinis bel-
licis et hydraulicis, quos graece scriptos reliquos ha-
bemus in Collectione Mathematicorum graecorum The-
veiiotiana seu Parisiensi, et capita aliquot quaestio-
num mechanicarum Aristotelis, quem tarnen cum nus-
quam nominaverit Vitruvius, aliunde translata convertisse
videtur ea, quae cum graecis Aristotelis verbis
non sine magno et meo* et, ut spero, lectorum
fructu comparavi. Passim etiam sententiae philoso-
phorum et scriptorum graecorum translatae et disper-
sae fuerunt a Vitruvio per libros, quas graece hodie-
que legere et cum Vitruviana interpretatione compa-
rare possumus. Quibus ex locis omnibus inter se col-
latis facile est ad iudicandum, in Vitruvio fuisse non
adeo magnam vel facultatem ingenii vel dicendi peri-
tiam et copiam, quae scriptis Graecorum apte et eleganter
sermone latino interpretandis sufficeret. Verum
enim vero, ne simus in memoriam et mérita Vitruvii
iniurii, meminisse oportet, incidisse iuventutem hominis
in ea romanae litteraturae tempora, quibus ingenia
romanorum hominum pauca extiterunt, quae praece-
ptis Graecorum de Philosophia et arte dicendi sermonem
latinum accommodare, et artis verba graeca lati-
nis interpretari conarentur. In quibus praeter Cor-
nificium Cicero et Varro excelluisse reperiuntur. Sed
is ipse Varro reliquarum etiam artium praecepta a
Graecis tradita latine interpretari aggressus est, cuius
exemplum multi deinde sunt secuti, quos enumerare
hic nec vacat nec lubet. Fuit tamen in bis etiam
Vitruvius , qui Varronis multa cum laude non solum
in loco supra posito, sed alibi etiam meminit. Multa
artis vocabula, a Graecis reperta et posita, cum latine
interpretari Vitruvius pellet, nec in sermone vernaculo
aliis ïam învcntâ. et usurpdtâ rcpcnssct j quite vim
graeci sermonis consequerentur, nova ipse ingenio suo
exquirere et fingere necesse habuit; quae, uti per in-
sequentium scriptorum et seculorum libros propagata ad
nostram usque aetatem servata pervenerunt, ita,. si qui
forte alius acriore vir ingenio et maiore dicendi facul-
tate instructus ad architectonica et mechaniça Graecorum
scripta latine interpretanda accessisset, longe face-
tius et mollius sermonem finxisset atque inflexisset ad
vim vocabulorum graecorum exprimendam, in qua
quantopere laboraverit ipse Cicero, et quam saepe eum
operae in vocabulis graecis latine reddendis positae poe-
nituerit, notum est iis, qui maximi romanorum ora-
toris scrip.ta huius generis triverunt. Cyrum is Vet-
tium, arcbitectum, celebravit scriptis, cuius opera in
aedificiis suis vel reparandis vel ornandis saepe usus esse
reperitur, ut Atticus, P. Clodius aliique inter principes
cives romanos. Mortuum eum anno U. C. 70 1 tra-
dit oratio pro Milone dicta cap. 17 . Doctrinae eius
specimen hoc unum extat in Epistola Ciceronis ad Atti-
cum libri 2 ep. 5. Fenestrarum angustias quod re-
prehendis, scito te K vp o v xaibeiav reprehendere.
Nam cwn ego idem, istuc dicerem, Cyrus aiebat, vi-
ridariorum bia(pcc<3&iS lads luminibus non tam esse
suaves. Eteniju iaroo oihs jihv i] a , to bg opcaj-
pevov f t , y t anrives bs. & f . Vides enim