286 D E A K JC H I T E C T U R A
arcula sustinet caput machinae, quae graece xctvèov
fxovôwos appellatur: in cuius longitudine canales,
si tetrachordos est, sunt- quatuor, si hexaçhordos,
3 sex, si octochordos, octo. Singulis autem canalibus
singula epistomia sunt, inclusa manubriis ferreis, col-
locata : quae manubria cum torquentur, ex area pa-
tefaciunt nares in canales. Ex canalibus autem canon
habet ordinata in transverso foramina respondentia
naribus, quae sunt in tabula summa; quae
tabula graece xiva& dicitur. Inter tabulam et canona
regulae sunt interpositae, ad eundem modum foratae
et oleo subactae, ut faciliter impellantur et rursus
introrsus reducantur, quae obturant ea foramina,
plinthidesque appellantur : quarum itus et reditus
4 alias obturât alias aperit terebrationes. Hae regulae
habent ferrea choragia fixa et iuncta cum pinnis,
quarum pinnarum tactus motiones efficit regularum.
Continentur supra tabulam foramina, quae ex canalibus
habent egressum spiritus : iis sunt anuli agglutinât!,
quibus lingulae omnium includuntur organo-
rum. E modiolis autem fistulae sunt continentes con-
iunctae pnigeos cervicibus pertingentesque ad nares,
quae sunt in arcula : in quibus asses sunt ex torno
subacti et ibi collocati, qui, cum recipit arcula ani-
mam, spiritum non patientur obturantes foramina
5 rursus redire. Ita cum vectes extolluntur, ancones
deducunt fundos modiolorum ad imum, delphinique,
qui sunt in verticulis inclusi, chalantes in eos cym-
balia replent spatia modiolorum, atque ancones, ex-
tollentes fundos intra modiolos vehementi pulsus cre-
britate et obturantes foramina cymbalis superiora,
aëra qui est ibi clausus pressionibus coactum in fistulas
cogunt, per quas in pnigea concurrit, et per eius
L I B E R X. C A P . VIII. IX. 287
cervices in arcam : motione vero vectium vehemen-
tiore spiritus frequens compressus epistomiorum aper-
turis influit, et replet anima canales. Itaque cum 6
pinnae manibus tactae propellunt et reducunt conti-
nenter régulas alternis obturando foramina altérais
aperiundo, ex musicis artibus multiplicibus modulo-
rum varietatibus sonantes excitant voces.
Quantum potui niti, ut obscura res per scripturam
dilucide pronunciaretur, contendi: sed haec non est
facilis ratio neque omnibus expedita ad intelligendum
praeter eos, qui in his generibus habent exercitatio-
nem. Quod si qui parum intellexerint e scriptis, cum
ipsam rem cognoscent, profecto invenient curiose et
subtiliter omnia ordinata.
CAPUT IX. (vulgo XIV.)
Çua rat ione rheda v e l na v i v e c t i per ac tum
i ter d ime t ia n t u r .
Transferatur nunc cogitatio scripturae ad rationem i
non inutilem sed summa solertia a maioribus tradi-
tam, qua in via rheda sedentes vel mari navigantes
scire possimus, quot millia numero itineris fecerimus.
Hoc autem erit sic. llotae, quae erunt in rheda, sint
latae per mediam diametron pedum quaternum, ut,
cum finitum locum habeat in se rota, ab eoque in-
cipiat progrediens in solo viae facere versationein,
perveniendo ad earn finitionem, a qua coeperit versari,
certurn modum spatii liabeat peractum pedum XII S.
His ita praeparatis tunc in rotae modiolo ad partem a
interiorem tympanum stabiliter includatur, habens
extra frontem suae rotundationis extantem denticulum