C A P U T X I I I ,
D e 6 s t r o.
1 Incipiam nunc de ostro dicere, quod et carissi-.
jnam et excellentissimam habet praeter hos colores
aspectus suavitatem. Id autem excipitur ex conchy-
li° marine, e quo purpura inficitur, cuius non mi,
nores sunt quam ceterarum naturae rerum consider
rantibus admirationes; quöd habet non in omnibus
locis quibus nascitur unius generis colorem r sed sobs
2 cursu naturaliter temperatur. Itaque quod legitur
Ponto et Galatia, quod hae regiones sunt proximae
ad septentrionem, est atrum: progredientibus inter
septentrionem et occidentem invenitur lividum? quod
autem legitur ad aequinoctialem orientem et occiden-
^ tem, invenitur violaceo colore; quod vero meridiania
legionibus excipitur, rubra procreatur potestate; et
ideo hoc [rubrum] Rhodo etiam insula creatur cete-
risque eiusmodi regionibus, quae proximae sunt ßolis
5 cursui. Ea conchylia cum sunt lecta, ferramentis circa
scxnduntur, e quibus plagis purpurea sanies, uti la-
ciima profkiens, excussa in mortariis terendo compa-
ratur: et, quod ex concharum marinarum testis exi-
mitur, idea ostrum est vocitatum. Id autem propter
salsuginem cito fit siticulosum, nisi me! habeat cir-
cumfusum.
C A P U T XIV.
( Z ) e c olor ibus qui imi tantur p u r p u r am,
s i l A t b i c um, ch r y s o c o l l am et In d i cum. )
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae «
radice et hysgino; non minus et ex floribus alii colores.
Itaque tectores cum volunt sil Ätticum imi-
tari, violam aridam coniicientes in vas cum aqua,
confervescere faciunt ad ignem; deinde cum est tem-
peratum, coniiciunt in linteum, et inde manibus ex-
primentes recipiunt in mortarium aquam ex violis
coloratam, et eo cretam infundentes et earn terentes
efficiunt silis Attici colorem. Eadem ratione vacci- 2
nium tempérantes et lac miscentes purpuram faciunt
elegantem. Item qui non possunt chrysocolla propter
caritatem uti, herba, quae lu turn appellatur,
caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimo colore:
haec autem infectiva appellatur. Item propter ino-
piam Indici cretam Selinusiam aut anulariam vitro,
quod Graeci i<5<xTiv appellant, inficientes, imitatio-
nem faciunt Indici coloris.
Quibus rationibus et rebus ad dispositionem fir- 3
miter quibusque décoras oporteat fieri picturas, item
quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi
succurrere potuit in hoc libro perscripsi. Itaque
omnes aedificiorum perfectiones quam habere debeant
opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus
sunt finitae; in sequenti autem de aqua, si quibus