medium occupare debent pedes quaternos. Ipsum
autein torcular, si non cochleis torquetur sed vecti-
bus et prèlo premitur, ne minus longum pedes qua-
drââinta constituatur ; ita enim erit vectiario spatium
expeditum: latitudo eius ne minus pedum s cm run de-
num; nain sic erit ad plenum opus facientibus libera
versatio et expedita. Sin -autein duobus prelis loco
opus fuerit, quatuor et viginti pedes latitudini dentur.
Ovilia et caprilia ita magna sunt facienda, ut singula
pecora areae ne minus pedes quaternos et semipe-
dem, ne plus senos possint habere: Granaria su})limât
a et ad septentrionem aut aquilonem spectantia
disponantur; ita enim frumenta non poterunt cito
concalescere, sed afflatu refrigerata diü ; servante :
namque ceterae regiones’ procréant, curculionem et. re-
liquas bestiolas, quae frumentis soient nôcere. Equi-
libus quae maxime in villa loca calidissima fuerint
constituante’ , dum ne ad focum spectent; cum enim
iumenta proxime ignem stabulantur, horrida fiunt.
Item non surît inutilia praesepia, quae colloeantur
extra culinam in aperto contra orientern; cum enim
in hieme anni sereno coelo in ea traducuntur, ma-
tutino boves ad solem pabulum capientes, fiunt niti-
diores. Horrea, foenilia, fair aria, pistrina extra villain
facienda videntur, ut ab- ignis periculo sint villae
tutiores. Si quid delicatius in villa faciendum fuerit,
ex symmetriis, quae in urbanis supra scripta sunt,
constituta ita struantur, ut sine impeditione rusticae
utilitatis aedificentur. Omnia aedificia ut luminosa
sint^ oportet curari; sed quae sunt ad villas, faciliora
videntur esse, ideo quod paries nullius vicini potest
obstare: in urbe autem aut communium parietum al-
titudines aut angustiae loci impediundo faciunt obscuritates.
ltaque de ea re sic erit experiundum: ex
qua parte lumen oporteat sumere linea tendatur ab
altitudine parietis, qui videtur obstare ad eum locum,
cui [lumen] oporteat immittere; et si ab ea linea,
in altitudinem cum prospiciatur, poterit spatium puri
coeli amplum videri, in eo loco lumen erit sine impeditione:
Sin autem officiunt trabes seu limina aut 7
contignationes, de superioribus partibus aperiatur, et
ita immittatur: et ad sumrnam ita est gubernandum,
ut e quibuscunque partibus coelum prospici poterit, per
eas fenestrarum lôca relinquantur; sic enim lucida erunt
aedificia. Cum autem in tricliniis ceterisque concla-
vibus maximus est usus lurninis, turn etiam in itine-
ribus clivis scalisque; quod in his saepius alius alii
obviam venientes ferentes sarcinas soient incurrere.
Quoad potui distributiones operum nostratium, uti
sint aedificatoribus non obscurae, explicui : nunc; etiam
quemadmodum Graecorum consuetudinibus aedificia
distribuante, uti non sint ignota, summatim exponam.