ficandum perfecissent, et solertia ingénia exercendo
per consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam
industria in animis êorum adiecta perfecit, ut qui
fuerunt in his studiosiores, fabros esse se profiteren-
tur. Cum ergo haec ita fuerint primo constituta, et
natura non solum sensibus ornavisset gentes, quemadmodum
reliqua animalia, sed etiam cogitationibus
et consiliis armavisset mentes, et subiecisset cetera
animalia sub potestate, tune vero e fabricationibus
aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et
disciplinas e fera agrestique vita ad mansuetam per-
7 duxerunt humanitatem. Tum autem instruentes ani-
mose et prospicientes maioribus cogitationibus ex va-
rietate artium natis non casas sed etiam domos fun-
datas et lateritiis parietibus aut e lapide structas ma-
teriaque et tegula tectas perficere coeperunt: deinde
observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et in-
certis ad certas symmetriarum rationes perduxerunt.
Postea cum animadverterunt profusos esse partus naturae
ad materiam, et abundantem copiam ad aedifi-
cationes ab ea comparatam, tractandô nutriverunt et
auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam
vitae. Igitur de his rebus, quae sunt in aedificiis ad
usum idoneae, quibusque sint qualitatibus, et quas
8 habeant virtu tes, ut potero , dicam. Sed si quis de
ordine huius libri disputare voluerit, quod putaverit,
eum primum institui oportuisse, ne putet me erravisse,
sic reddam rationem. Cum corpus architecturae scri-
berem, primo volumine putavi, quibus eruditionibus
et disciplinis esset ornata, exponere, finireque termi-
nationibus eius species, et e quibus rebus esset nata
dicere: itaque quid oporteat esse in architecto, ibi
pronunciavi. Ergo in primo de artis officio, in hoc
de naturalibus materiae rebus, quem habeant usum
disputabo. Namque hie liber non profitetur, unde
architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum
sint institutae, et quibus rationibus enutritae et pro-
eressae sint eradatim O ° ad hanc finitionem. Ergo i,ta 9
suo ordine et loco huius erit voluminis constitutio.
Nunc revertar ad propositum, et de copiis, quae aptae
sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum vi-
deantur esse ab natura rerum procreatae, quibusque
mixtionihus principiorum congressus temperentur-, ne
obscura sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor.
Namque nulla materiarum genera neque corpora neque
res sine principiorum coetu nasci neque subiici intellec
ts possunt, neque aliter natura rerum praeceptis
physicorum veras patitur habere explicationes, nisi
causae, quae insunt in his rebus, quemadmodum et
quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demon-
strationes.
C A P U T II.
JDe p r in c ip i i s r e rum se cundum p h y s i c o r um
opinione s .
Thales quidem primum aquam putavit omnium re- i
rum esse principium. Heraclitus Ephesius, qui propter
obscuritatem scriptorum a Graecis (tnoTSivos est ap-
pellatus, ignem. Democritus quique eum secutus est
Epicurus, atomos, quae nostri insecabilia corpora,
nonnulli individua, vocitaverunt. Pythagoreorum
vero disciplina adiecit ad aquam et ignem aera et ter-
renum. Ergo Democritus etsi non proprie res nomi-
-navit, sed tan tum individua corpora proposuit, idea