ficando res saepius in usu, ex eventu fari fortuite
coeperunt, et ita sermones inter se procreaverunt.
2 Ergo cum propter ignis inventionem conventus initio
apud homines et concilium et convictus esset natus,
et in unum locum plures convenirent, habentes ah
natura praemium praeter reliqua animalia, ut non
proni sed erecti ambularent, mundique et astrorum
magnificentiam aspicerent, item manibus et articulis
quam vellent rem faciliter tractarent: coeperunt in
eo coetu alii de fronde facere tecta, alii speluncas
fodere sub montibus, nonnulli hirundinum nidos et
aedificationes earum imitantes de luto et virgultis fa*
cere loca, quae subirent. ïunc observantes aliéna
tecta, et adiicientes suis cogitationibus res novas, effi-
3 ciebant in dies meliora genera casarum. Cum essent
autem homines imitabili docilique natura, quotidie
inventionibus gloriantes alius alii ostendebant aedifi-
ciorum effectus: et ita exercentes ingenia certationi-
bus in dies melioribus iudiciis efficiebantur. Primum-
que furcis erectis et virgultis interpositis, luto pa-
rietés texerunt. Alii luteas glebas arefacientes strue-
bant parietes, matCria eos iugamentantes, vitando-
que imbres et aestus tegebant arundinibus et fronde.
Postea quoniam -per hibernas tempestates tecta non
poterant imbres sustinere, fastigia facientes luto indu-
4 cto, proclinatis tectis stillicidia deducebant. Haec
autem ex iis, quae supra scriptae sunt, originibus
instituta esse, possumus sic animadvertere, quod ad
hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia
constituuntur, ut in Gallia, Hispania, Lusitania, Aqui-
tania scandulis robusteis aut stramentis. Apud natio*
nem Colcborûm in Ponto propter silvarum abundant
l y arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in
/
terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum
longitudines patiuntur, collocantur : in extremis par*
tibus earum supra alterae transversae, quae circum-
cludunt medium spatium habitationis : tunc insuper
altérais trabibus ex quatuor partibus angulos iugamentantes,
et ita parietes arboribus statuentes ad per-
pendiculum imarum, educunt ad altitudinern turres,
intervallaque, quae relinqurintur propter crassitudi-
nem materiae, schidiis et luto obstruunt. Item tecta
recidentes ad extremos angulos transtra traiiciunt gra-
datirn contrabentes, et ita ex quatuor partibus ad M;
altitudinern educunt medio metas, quas et fronde et
luto tegentes efficiunt barbarico more testudinata tur-
rium tecta. Phryges vero, qui campestribus locis sunt 5
habitantes, propter inopiam silvarum egentes materia,
eligunt tumulos naturales, eosque medios fossura exina-
nientes, et itinera perfodientes, dilatant spatia, quantum
natura loci patitur. Insuper autem stipites inter
se religantes metas efficiunt, quas arundinibus et stramentis
tegentes exaggerant supra habitationes maximos
grumos e terra: ita hiemes calidissimas, aestates frigi-
dissimas efficiunt tectorum rationes. Nonnulli ex ulva
palustri componunt tuguria tecta. Apud ceteras quo-
que gentes et nonnulla loca pari similique ratione
casarum perficiuntur constitutiones. Non minus etiam
Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta
cum paleis terra tecta. Athenis Areopagi antiquita-
tis exemplar ad hoc tempus luto. tectum. Item in
Capitolio commonefacere potest et significare mores
vetustatis Romuli casa in arce sacrorum stramentis
tecta, v Ita bis signis de antiquis inventionibus aedi- 6
ficiorum sic ea fuisse ratiocinantes possumus iudicare.
Cum autem quotidie faciendo tritiores manus ad aedi