eos, quorum responsum, quid sen serin t scribentes,
10 non potest coram indicari. Ego vero, Caesar, neque
atienis indicibus mutatis, interposito nomine meo id
profero corpus, neque ullius cogitata vituperans in-
stitui ex eo me approbare: sed omnibus'scriptorib us
infinitas ago gratias, quod egregiis ingeniorum soler-
tiis ex aevo collatis abundantes alius alio genere co-
pias praeparaverunt, unde nos uti fontibus haurientes
aquam et ad proposita traducent6s foecundiores et ex-
peditiores habemus ad scribendum facilitates, talibus-
que confidentes auctoribus audemus institutiones novas
11 comparare. Igitur tales ingressus eorum habens, quos
ad propositi mei rationes animadverti praeparatos, inde
sumendo progredi coepi. Namque primum Agatharchus
Athenis, Aeschylo docente tragoediam, scenam fecit,
et de ea commentarium reliquit. Ex eo moniti Democritus
et Anaxagoras de eadem re scripsernnt, quem-
admodum oporteat ad aciem oculorum radiorumque
extensionem, certo loco centro constitute, [a d ] lineas
ratione naturali respondere, uti de incerta re certae
imagines aedificiorum in scenarum picturis redderent
speciem, et quae in directis planisque frontibus sint
figurata, alia abscedentia alia prominentia esse videan-
12 tur. Postea Siienus de symmetriis Doricorum edidit
volumen; de aede Iunonis, quae est Sami dorica,
Theodorus; [de] Ionica Ephesi, quae ^st Dianae, Cher-
siphron et Metagenes; de fano Minervae, quod est
Prienae Ionicum, Phileos; item de aede Minervae dorica,
quae est Athenis in arce, Ictinus et Carpion;
Theodorus Phocaeus de tholo, qui est DelphisPhilo
de aedium sacrarum symmetriis et de armamentaiio,
quod fecerat Piraeei in portu; Hermogenes de aede
Dianae Ionica, quae est Magnesiae pseudodipteros, et
Liberi Patris Teo monopteros ; item Argelius de symmetriis
Corinthiis et Ionico Trallibus Aesculapio, quod
etiam ipse sua manu dicitur fecisse; -de Mausoleo Sa-
tyrus et Phiteus, q'uibus vera félicitas summum ma-
ximumque contulit munus. Quorum enim artes aëvo 13
perpètuo nobilissimas laudes et sempiterno florentes
I habere iudicantur, et cogitatis egregias operas prae-
I stiterunt. Namque singulis frontibus singuli artifices
I sumpserunt certatim partes ad ornandum et proban-
I dum, Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxiteles; non-
I nulli etiam putant Timotheum; quorum artis eminens
I excellentia coegit ad septem spectaculorum eius ope-
! ris pervenire famam. Praeterea minus nobiles multi 14
I praecepta symmetriarum conscripserunt, ut Nexaris,
I Theocydes, Demophilos, Pollis, Leonidas, Silanion,
I Melampus, Sarnacus, Euphranor. Non minus de ma*
I chinationibus, utiDiades, Archytas, Archimedes, Cte-
I sibios, Nÿmphodorus, Philo Byzantius, Diphilos, De-
I modes, Charitas, Polyidos, Pyrrhos, Agesistratos.
I Quorum ex commentariis quae utilia esse his rebus
I animadverti, collecta in unnm coegi corpus, et ideo
I maxime, quod animadverti In ea re ab Graecis vo-
I lumina plura édita, ab nostris oppido quam pauca.
I Fufitius enim mirum de his rebus primus instituit
I edere volumen: item Terentius Varro de novem disci-
I plinis, unum de architectura, Publius Septimius duo.
I Amplius vero in id genus scripturae adhuc nemo 15
I incubuisse videtur, cum fuissent et antiqui cives ma-
I grii architecti, qui potuissent non minus eleganter
I scripta comparare. ' Namque Athenis Antistates et Cal-
I laeschros et Antimachides et Porinos architecti Pisi-
■ strato, aedem Iovi Olympio facienti, fundamenta con-'
■ stituerunt: post mortem autem eius propter interpel