I I I
lS 6 DE A R C H I T E C T U R A
pora exercentur. Nostri autem hypaethras amhula-
tiones xysta appellant, quas Graeci ytapabpojjibas
dicunt. Item prothyra graece dicuntur, quae sunt
ante ianuas vestibula; nos autem appellamus prothyra,
6 quae graece dicuntur biaSvpa.. Item si qua virili
fiarura signa mutulos aut coronas sustinent, nostri te-
lamones appellant; cuius rationes, quid ita aut quare
dicantur, ex historiis non inveniuntur: Graeci vero
eos arXavras vocitant. Atlas enim historia formatur
sustinens mundum, ideo quod is primum cursurn solis
et lunae siderumque omnium ortus et occasus, mun-
dique versationum rationes vigore animi solertiaque
curavit hominibus tradendas, eaque re a pictoribus
et statuariis deformatur pro eo beneficio sustinens
mundum; filiaeque eius Atlantides (quas nos Vergi-
lias, Graeci autem IJXêidbas nominant) cum sidèri-
7 bus in mundo sunt dedicatae. Nee tarnen ego ut mu-
tetur consuetudo nominationum aut sermonis, ideo
haec proposui; sed ut ea non sint ignota philologis,
exponenda iudicavi. Quibus consuetudinibus aedificia
Italico more et Graecorum institutis conformantur ex-
posui, et de symmetriis singulorum generum propor-
tiones perscripsi; ergo quoniam de venustate decore-
que ante est scriptum, nunc exponemus de firmitate,
quemadmodum ea sine vitiis permanent et ad vetu-
Statem collocetur.
L I B E R VI. CAP. Vi n . 167
C A F U T V I I I . (vulgo XI.)
(Dc h y p o g a e i s r concarnerat ionibus et quae
p i la t im a g u n tu r ae d i f i c i i s * )
Aedificia quae piano pede instituuntur, si fun da- i
menta eorum facta luerint ita, ut in prioribus libris-
de muro et theatris a nobis est exposition, ad vetu-
statem ea erunt sine dubitatione firma. Sin autem
hypogea concamerationesque’ instituentur, fundationes
eorum fieri debent crassiores quam quae in superio-
ribus aedificiis structurae sunt futurae, eorumque pa-
rietes, pilae, columnae ad perpendiculum inferiorum
medio collocentur, uti solid o respondeant: nam si in
pendentibus onera fuerint parietum aut columnarum,
non poterunt habere perpetuam firmitatem. Praeter- a
ea inter liinina secundum pilas et antas postes si sup-
ponentur, erunt non vitiosae : limina enim et trabes
structuris cum sint oneratae, medio spatio pandantes.
frangunt su-blisae structuras. Cum autem subiecti fuerint
et subcuneati postes, non patiuntur insidere trabes
, neque eas laedere. Item administrandum est, uti 3
lèvent onus parietum fornicationes cuneorum divisio-
nibus et ad centrum. respondenteS earum conclusurae :
cum enim extra trabes aut. liminum capita arcus cu-r
neis erunt conclusi, primum non pandabit materies
levata onere; deinde si' quod: e vetustate vitium cepe-
rit, sine molitione fulturarum faciliter mutabituiv
Itemque quae pilatim aguntur aedificia et cuneorum 4
divisionibus, coaginentis ad centrum respondentibus,
fornices conpluduntur, extremae pilae in his latiores