C A P U T ï |
D e t r ibus g e n e r ib u s column a rum e arumqu'e
inv ent ione et de c a p i t u l i C o r in th i i
s ymme t r ia.
1 Columnae Corinthiae praeter capitula omnes sym-
metrias habent uti Ionicae, sed capitulorum altitudi-
nes efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores :
quod Ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudi-
nis columnarum, Corinthii tota crassitudo scapi. Igi-
tur quod duae partes e crassitudine Corinthiarum ad-
iiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum gracilio-
2 rem. Cetera membra, quae supra columnas impo-
nuntur, aut e Doricis symmetriis aut Ionicis moribus
in Corinthiis columnis collocantur: quod ipsum Co-
rinthium genus propriam coronarum reliquorumque
ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut
e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et in epi-
styliis guttae Dorico more disponuntur, aut ex Ionicis
institutis zophori scalpturis ornati cum denticulis
3 et coronis distribuuntur. Ita e generibus duobus,
capitulo interposito, tertium genus in operibus est
procreatum. E columnarum enim formationibus trium
generum factae sunt nominationes, Dorica, Ionica,
Corinthia; e quibus prima et antiquitus Dorica est
nata. Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus
Hellenis et Orseidos Nympbae filius regnavit, isque
Argis, vetusta civitate, lunonis templo aedificavit
eius generis fortuito formae fanum : deinde iisdem
generibus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiami\
num non esset symmetriarum ratio nota. Postea au-
tem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici
communi consilio totius Hellados, tredecim colonias
uno tempore in Asiam deduxerunt, ducesque singulis
coloniis constituerunt, et summam imperii potesta-
tem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dedernnt, quem
etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est pro-
fessus; isque eas colonias in Asiam deduxit, et Cariae
fines occupavit, ibique civitates amplissimas constituit
EphesumMiletum, Myunta, (quae olim ab aqua
est devorata, cuius sacra et suffragium Milesiis Iones
attribuerunt) Pnenen, Samum, Teon, Colophona,
Chium, Erythras, Phocaeam, Glazomenas, Lebedum,
Meliten. Haec Melite propter1 civium arrogantiam
ab ' his civitatibus bello indicto communi consilio est
sublata: cuius loco postea regis Attali et Arsinoes
beneficio Smyrnaeorum civitas inter lonas est recepta.
Hae civitates cum Caras et Lelegas eiecissent, earn 5
terrae regionem a duce suo lone appellaverunt Ioniam:
ibique templa deorum immortalium constituentes coe-
perunt fana aedificare, et prirnum Apollini Panionio
aedem, uti viderant in Achaia, constituerunt, et earn
Doricam appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus
primum factam eo genere viderunt. In ea aede cum 6
voluissent columnas collocare, non habentes symme-
trias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere
possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae, et
in aspectu probatam haberent venustatem,' dimensi
sunt virilis pedis vestigium, et id retulenint in alti-
tudinem in homine: idem in columnam transtulerunt,
et qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantam sexies
cum capitulo in altitudinem extulerunt. Ita Dorica
columna virilis corporis proportionem et firmitatem
et venustatem in aedificiis praestare coepit. Item 7
postea Dianae constituere aedem quaerentes novi gene