non; quartis diatessaron ad diatonon meson; quintis
diatessaron ad diatonon hypaton; sextis- diatessaron
ad proslambanomenon; in medio, ad mesen, quod ea
et ad proslambanomenon diapason, et ad diatonon
hypaton diapente habet symphoniarum communitates.
6 Haec autem si quis voluerit ad perfectum facile per-
ducere, animadvertat in extremo lihro diaeramma
musica ratione designatum, quod Aristoxenus magno
vigore et industria generatim divisis modulationibus
constitutum reliquit: de quo si quis ratiocinationibus
bis attendent, et ad naturam vocis et ad audientium
delectationes facilius valuerit theatrorum efficere per-
7 fectiones. Dieet aliquis forte, multa theatra Romae
quotannis facta esse, neque ullam rationem harum
rerum in his fuisse. Sed exravit in eo, quod omnia
publica lignea theatra tabulationes habent complures,
quas necesse est sonare. Hoc vero Heet animadver-
tere etiam a citharoedis, qui superiore tono cum vo-
lunt canere, advertunt se ad scenae valvas, et ita
recipiunt ab earum auxilio consonantiam vocis. Cum
autem ex solidis rebus theatra constituuntur, id est
ex structura caementorum, lapide, marmore, quae
sonare non possunt, tune ex his hac ratione sunt
8 explicanda. Sin autem quaeritur, in quo theatro ea
sint facta, Romae non possum ostendere ; sed in Italiae
regionibus et in pluribus Graecorum civitatibus: et-
iamque auctorem habemus L. Mummium, qui diruto
theatro Corinthiorum eius aenea Romam deportavit,
et de manubiis ad aedem Lunae dedicavit. Multi
autem solertes architecti, qui in oppidis non magnis
theatra constituerunt, propter inopiam fictilibus doliis
ita sonantibus electis, hac ratiócinatione compositis
perfecerunt utilissimos effectus.
C A P U T VI.
D e c o n fo rma t ion e theat r i f a c i e n d a .
Ipsius autem theatri conformatio sic est facienda, 1
uti quam magna futura est perimetros imi, centro
medio cöllocato circumagatur linea rotundationis, in
eaque quatuor scribantur trigona paribus lateribus et
intervallis, quae extremam lineam circinationis tan-
gant: quibus etiam in duodecim signorum coelestium
descriptione astrologi ex musica convenientia astro-
rum ratiocinantur. Ex his trigonis cuius latus fuerit
proximum scenae , ea regioné, qua praecidit curvatu-
ram circinationis, ibi finiatur scenae frotns, et ab eo
loco per centrum parallelos linea ducatur, quae dis-
iungat proscenii pulpitum et orchestrae regionem. Ita 2,
latius factum fuerit pulpitum quam Graecorum, quod
omnes artifices in scena dant operam : in orchestra
autem senatorum sunt sedibus loca designata: et eius
pulpiti altitudo sit ne plus pedum quinque, uti qui
in orchestra sederint, spectare possint omnium agen-
tium gestus. Cunei spectaculorum in theatro ita, di-
vidantur,, uti anguli trigonorum, qui currunt circum
curvaturam circinationis, dirigant ascensus scalasque
inter cuneos ad primam praecinctionem. Supra autem
alternis itinerihus supei'iores cunei medii diri-
gantur. Hi autem, qui sunt in imo et dirigunt sca- 3
laria, erunt numéro septem £ciiiguli J reliqui quinque
scenae designabunt compositionem ; et unus médius
contra se valvas regias habere debet; et qui erunt
dextra ac sinistra hospitalium designabunt composi-
txonem; extremi duo spectabunt itxnera versurarum.