TffO
2 rimas. Item danda est opera, ne commisceantur axes
aesculini quernis, quod querni, simul humorem per-'
ceperunt, se torquentes rimas faciunt in pavimentis.
Sin autem aesculus non erit, et nécessitas coegerit
propter inopiam uti quernis, sic videtur esse faciun-
durn, ut secentur tenuiores; quo minus enim value-
rint, eo facilius clavis fixi continebuntur. Deinde in
singulis tignis extremis pairtibus axes binis clavis
figantiuc, uti nulla ex parte possint se torquendo an-
gulos excitare. Namque de cerro aut fago seu farno
nu Uns ad vetustatem potest permanere. Coaxationi-
bus faetis, si erit, filex, si non, palea substernatur,
5 uti materies ab calcis vitiis defendatur. Tune ipsu-
per statuminetur ne minore saxo quam quod possit
manum implere. Statuminationibus inductis rudus,
si novum erit, ad très partes una calcis misceatur;
si redivivum fuerit, quinque ad duum mixtiones ha-
beant responsum. Deinde rudus inducatur et vectibus
ligneis, decuriis inductis, crebriter pinsatione solide-
tur, et id pinsum absolutum non minus crassitudine
sit dodrantis. Insuper ex testa nucleus inducatur,
üiixtionem habens ad très partes unam calcis, ne
minore sit crassitudine pavimentum digitorum senum.
Supra nucleum ad regulam et libellam exacta pa\fi-
4 men ta struantur sive sectilia seu tesseris. Cum ea
extructa fuerint, et fastigia sua extructiones habue-
rint, ita fricentur, uti si sectilia sint, nulli gradus
in scutulis aut trigonis àut quadratis seu favis extent,
sed eoagmentorurn eompositio planam habeat inter se
directionem. Si tesseris structum erit, ut eae omnes
angulos habeant aequales, [nullibique a fricatüra extantes:
J cum enim anguli non fuerint omnes aequa-
Jiter plapi, • non erit exacta ut oportet fricatüra. Item
testacea spicata Tiburtina sunt diligenter exigenda,
ut non habeant lacunas nec extantes tumulos, sed
sint extenta et ad regulam perfricata. Super frica-
turam, lévigationibus et polituris cum fuerint perfe-
cta, incernatur inarmor, et supra loricae ex calce et
arena inducantur. Sub dio vero maxime idonea fa- 5
ciunda sunt pavimenta, quod contignationes humore
crescentes aut sîccitate decrescentes seu pandationi-
bus sidentes movendo se faciunt' vitia pavimentis :
praeterea gelicidia et pruinae non patiuntur [eu ] integra
permanere. Itaque si nécessitas coegerit, ut
minime vitiosa fiant, sic erit faciundum. Cum coa-
xatum fuerit, super altéra coaxatio transversa sterna-
tur, clavisque fixa duplicem praebeat contignationi
loricationem ; deinde ruderi novo tertia pars testae
tunsae admisceatur calcisque duae partes ad quinque
inortarii mixtionibus praestent responsum. Statumi-
natione facta, rudus inducatur; idque pinsum absolutum
ne minus pede sit crassum. Tune autem nucleo
inducto, (uti supra scriptum est) pavimentum e tessera
grandi circiter bïnum digitum caesa struatur,
fastigium habens in pedes denos digitos binos; quod,
si bene temperabitur et recte fricatum fuerit, ab
omnibus vitiis erit tutum. Uti autem inter coagmenta
materies ab gelicidiis ne laboret, fracibus quotannis
ante hiemem saturetur; ita non patietur in se reci-
pere gelicidii pruinam. Sin autem curiosius videbi-
tur fieri oportere, tegulae bipedales inter se coagmen-
tatae supra rudus substrata materia collocentur, ha-
bentes singulis eoagmentorurn frontibus excisos cana-
liculos digitales , quibus iunctis impleantur calce ex
oleo subacta, confricenturque inter se coagmenta compressa.
Ita calx quae erit haerens in canalibus, du