rebus singulas artes esse compositas, ex opere et eius
ratiocinatione; ex his autem unum proprium esse eo-
rum, qui singulis rebus sunt exercitati, id est operis
effectuai, alterum commune cum omnibus doctis, id
est ratiocinationem : uti medicis et musicis et de vena-
rum sphygmo et de pedum motu. At si vulnus me-
deri aut aegrum eripere de periculo oportuerit, non
accedet musicus, sed id opus proprium erit medici.
Item in organo non medicus sed musicus modulabitur,
ut aures suam cantionibus recipiant iucunditatem.
16 Similiter cum astrologis et musicis est disputatio communis
de sympathia stellarum et symphoniarum in
quadratis et trigonis, diatessaron et diapente: cum
geometris de visu, qui graece Xóyos oXTiaos appel-
latur, ceterisque omnibus doctrinis multae res vel
omnes communes sunt duntaxat ad disputandum. Ope-
mm vero ingressus, qui manu ac tractationibus ad
elegantiam perducuntur, ipsorum sunt, qui proprie
una arte ad faciendum sunt instituti. Ergo,satis ab-
unde videtur fecisse, qui ex singulis doctrinis partes
et rationes earum mediocriter habet notas , easque
quae necessariae sunt ad architecturaal ; uti si quid
de his rebus et artibus iudicare et probare opus fue-
17 rit, ne deficiatur. Quibus vero natura tantum tribuit
solertiae, acuminis, memoriae, ut possint geometriam,
astrologiam, musicen, ceterasque disciplinas penitus
habere notas, praetereunt officia architectorum, et
efficiuntur mathematici, ltaque faciliter contra eas
disciplinas disputare possunt, quod pluribus telis disci-
plinarum sunt arinati. Hi autem inveniuntur raro, ut
aliquando fuerunt Aristarchus Samius, Philolaus et
Archytas Tarentini, Apollonius Pergaeus, Eratosthenes
Cyrenaeus, Archimedes et Scopinas ab Syracusis,
qui multas res organicas et gnomonicas numéro natu-
ralibusque rationibus inventas atque explicatas poster
s reliquerunt. Cum ergo tafia ingenia a naturali *8
solertia non passim cunctis gentibus sed paucis viris
habere eoncedatur ; officium vero architect!, omnibus
eruditionibus debeat esse exercitatum, et ratio propter
^mplitudinem rei permittat non iuxta necessitatem sum-
mas , sed etiam médiocres scientias habere disciplma-
rum; peto, Caesar, et a te et ab his, qui mea volu-
mina sunt lecturi, ut si quid parum ad artis gramma-
ticae regulam fuerit explicatum, ignoscatur. Namque
non uti summus philosophus, nec rhetor disertus, nec
grammaticus summis rationibus artis exercitatus, sed
ut architects his litteris imbutus haec nisus sum
scribere. De artis vero potestate, quaeque in sunt in
ea ratiocinationes, polliceor, uti spero, his volumini-
bus non modo aedificantibus sed etiam omnibus sa-
pientibus cum maxima auctoritate me sine dubio prae-
staturum.
C A P U T II.
E x quibus rebus ar chibec tur a const e t .
Architectura autem constat ex ordinatione, quae 1
graece Ta&is dicitur, et ex dispositione : hanc autem
Graeci biâSzôiv vocant: et eurhythmia et symmetria
et decore et distributione, quae graece oinovojxia
dicitur. Ordinatio est modica membrorum operis com- a
moditas separatim, universaeque proportionis ad sym-
metriam comparatio. Haec. componitur ex quantitate,
quae graece XoôôrrjS dicitur. Quantitas autem est
modulorum ex ipsius operis sumptione e singulisque