6 ruin hibernum. Deinde in quibus locis secant lineae
parallelae lirieam earn, quae dicitur horizon, in dex-
teriore parte erit litera S , in sinisteriore V , et ab
extremo hemicyclio ubi'est litera G , ducatur linea
parallelos axoni ad sinistrum hemicyclium, ubi est
litera H. Haec autem parallelos linea vocatur
laeotomos: et turn circini centrum collocandum est
eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius,
ubi erit litera X , et deducendum ad eum
locum, quo secat circinationem aestivus radius, ubi
est litera H. E centro aequinoctiali intervallo
aestivo circinatio circuli menstrui agatur, qui me-
naeus dicitur. Ita habebitur analemmatos deformatio.
7 Cum hoc ita sit description et explicatum sive per
hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctia-
les aut etiam per menstruas, in suhiectionibus rationes
horarum erunt ex analemmatis describendae sub-
iicienturque in eo multae varietates et genera horolo-
giorum, et descrihentur rationibus his artifi dosis.
Omnium autem figurarum descriptionumque earum effe-
ctus unus, uti dies aequinoctialis brumalisque itemque
solstitialis in duodecim partes aequaliter sit divisus. Quas
res non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa
scribendo offendam : a quibusque inventa sunt genera
descriptionesque horologiorum exponam. Neque enim
nunc nova genera invenire possum, nec aliéna pro
meis praedicanda videntur. Itaque quae nobis tradita
sunt et a quibus sint inventa, dicam.
L I B E R IX. CAP. V I I I . 2 59
C A P U T V I I I . (vulgo IX.)
(De qü à run da fri horologiorum in v en t io n i-
bus: de horologiis ex aqua: et de horolo-
giis hibernis vel anaphoric is.)
Hemicyclium excavatum ex quadrato ad enclima- t
que succisum Berosus Chaldaeus dicitur invenisse;
Scaphen sive hemisphaerium Aristarchus Samius : idem
etiam discuVn in planitia : Arachnen Eudoxus astrolo-
gusj nonnulli dicunt Apollonium. Plinthium sive lacunar,
quod etiam in Circo Flaminio est position,
Scopinas Syracusius; xpos ra ioropov/xeva Parrne-
nion: Jtpos xdv nXijJia. Theodosius et Andreas: Pä-
trocles Pelecinon, Dionysodorus conum, Apollonius
Pharetram: aliaque genera et qui supra scripti sunt
et alii plures inventa reliquerunt, uti conarchenen
conatum, plinthium, antihoraeum. Item éx his ge-
neribus viatoria pensilia uti fierent plures scripta reliquerunt:
ex quorum libris si quis velit subiectiones
invenire, poterit; dummodo sciat analemmatos descri-
ptiones. Item sunt ex aqua conquisitae ab eisdem a
scriptoribus horologiorum rationes, primumque a Cte-
sibio Alexandrino, qui etiam spiritales pneumaticas-
que res invenit. Sed uti fuerint ea exquisita, dignum
studiosis agnoscere. Ctesibius enim fuerat Alexandriae
natus patre tonsore : is ingenio et industria
magna praeter reliquos excellens, dictus est artilicio-
.sis rebus se delectare. Namque cum voluisset in ta-
berna sui patris speculum ita pendere, ut, cum du-
ceretur sui’sumque reduteretur, linea latens pondus