C A P U T V I I .
D e r a t io n e T u s c a n i c a .
MP
x Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit
in longitudine sex partes, una dempta reliquum quod
erit latitudini detur. Longitudo autem dividatur bipartite:
et quae pars erit interior, cellarum spatiis
designetur; quae erit proxima fronti, columnarum
2 dispositioni relinquatur. Item latitudo dividatur in
partes decern: ex his ternae partes dextra ac sinistra
cellis minoribus sive ibi alae futurae sint dentur, reli-
quae quatuor mediae aedi attribuantur. Spatium
quod erit ante cellas in pronao, ita columnis designetur,
ut angulares contra an tas, parietum extremorum
e regione, collocentur: duae mediae e regione parietum,
qui inter antas et mediam aedem fuerint, ita
distribuantur, et inter antas et columnas priores per
medium iisdem regionibus alterae dispon^ntur: eaeque
sint ima crassitudine altitudinis parte septima;
altitudo tertia parte latitudinis templi; summaque
columna quarta parte crassitudinis imae contraha-
3 tur. Spirae earum altae dimidia parte crassitudinis
fiant: habeant spirae earum plinthum ad circinum
altam suae crassitudinis dimidia parte: torum insuper
cum apophysi crassum quantum plinthus. Ca-
pituli altitudo dimidia crassitudinis: ' abaci latitudo,
quanta ima crassitudo columnae: capitulique crassi-
tudo dividatur in partes tres; e quibus una plintho,
quae est in abaco, detur, altera echino, tertia hypo-
4 trachelio cum apopbysi. Supra columnas trabes com-
pactiles imponantur, uti sint altitudinis modulis iis,
qui a magnitudine operis postulabuntur: eaeque trabes
compaCtiles ponantur, ut earn habeant crassitudinem,
quanta summae columnae erit hypotrachelium, et ita
sint compactae subscudibus et securiolis, ut compactera
duorum digitorum habeat laxationem. Cum enim inter
se tangunt et non spiramentum et perflatum venti recipient,
concalefaciuntur et celeriter putrescunt. Supra 5
trabes et supra parie tes traiect urae mutulorum parte
quarta altitudinis columnae proiiciantur : item in eo-
rum frontibus antepagmenta figantur, supraque ea
tympanum fastigii structura seu de materia collocetur:
supraque id fastigium columen, cantherii, templa ita
sunt collocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertiario
respondeat.
C A P U T V III. (vulgo VII. sect. 6. seqq.)
De a e d ib u s r o tu n d i s a l i i s q u e g e n e r ib u s
a e d ium sac r a rum.
Fiunt autem aedes rotundae, e quibus aliae mono- 1
ptèrae sine cella columnatae constituuntur; aliae peri-
pterae dicuntur. Quae sine cella fiunt, tribunal ha-
bent et ascensum ex sua diametro tertiae partis : insu-
per stylobatas columnae constituuntur tam altae, quanta
ab extremis partibus est diametros stylobatarum ; crassitudine
altitudinis suae cum capitulis et spiris decimae
partis. Epistylium altem columnae crassitudinis dimidia
parte: zophorus et reliqua, quae insuper impo-
nuntur, ita uti in tertio volumine de symmetriis scripsi.
Sin autem peripteros ea aedes constituetur, duo gradus 2
et stylobatae ab imo constituante!'; deinde cellae paries