nxiv
Octavi libri, qui tie aquarum natura, varietate, du-
ctibus et puteis tractat, aptissimurn omnium Prooemium
exponit philosophorum antiquissimorum opiniones de
elementorum numero, et de aquae dignitate atque uti-
litate, ritibus etiam sacris Aegyptiorum eomprobata.
Libri noni Prooemium exorditur ab honoribus pu*
blicè habendis scriptoribus iis, qui infinitas utilitates
ctevo perpetuo omnibus gentibus praestent, potius quam
athletis victoribus. Sequitur comparatio fructuum, qui
vel ex victorum gloria vel ex scriptorum praeceptis va-
riis ad usum rei publicae perveniunt. Deinde ponun-
tur exempla inventorum utilissimorum, Platonis de cubi
duplicatione, Pythagorae de norma sine artificis fabri-
catione explicanda, Archimedis hydrostaticarum legum
accommodatio ad auri argentique commixtorum pondus
comparandum discernendumque, Archytae hemicylin-
drorum descriptiones, Eratosthenis organica mesolabi
explicatio, denique Democritus in voluminibus de re-
ruin natura quae fuerat ipse expertus. Transit hinc
ad reliquorum scriptorum laudes, in quibus Ennium
et Accium poetas romanos praedicat; quibus subiun-
git haec: Item plures post nostrum memoriam nascen-
tes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura
disput are ; de arte veto rhetorica cum Cicerone:
multi posterorum cum Varrone confèrent serrnonem de
lingua latina. Conclusio nihil habet memorabile, quod
hue apponi debeat. Sed in postrema oratione et men-
tione Lucretii Ciceronis et Varronis aliquamdiu nobis
immorandum esse puto. Hunc enim locum si vel re-
cordati essent vel considérassent viri quidam docti,
fieri non potuisset, ut de Vitruvii aetate dubitaretit.
Nihil enim apertius esse potest, quam haec Vitruvii
significatio, Lucretium Ciceronem et Varronem eidem
LXV
aetate fuisse aequales. Quod vero aliquis fortasse
non sine aliqua veri similitudine possit suspicari ex
prioris orationis comparatione, ubi Ennius et Accius
poetae iam diu mortui nominantur, Lucretium Ciceronem
et Varronem turn, cum Vitruvius haec a se
scripta ederet, adhuc m vivis fuisse, earn vero con-
iecturam plane improbandam esse rationes (^hronolo-
gicae docent. Vitruvius enim, qui in Prooemiis Imper
atorem et Caesarem ubique alloquitur, in libri
quinti capite primo, ubi basilicae a se structae in
foro coloniae luliae, Fanestri, descriptionem posuit,
aedis Augusti ibidem collocatae meminit. Augusti vero
cognomen Caesar Octavianus demum anno U. C. 7 2 7
assumsit. Manifestum igitur hinc fit, libros a Vitruvio
demum post hunc annum editos fuisse. !Mors Ciceroni
obtigit A. U. C. 710. Varronis mortem A. U. C.
7 2 6 assignat, Lucretii 705 Eusebius, 699 auctor Vitae
Virgilii. Varronis autem libros de lingua latina post .
A. U. C. 708 editos, de novem disciplinis inter annum
70 1 et 706 scriptos fuisse, rationibus chronologicis
collegi in Disputatione de Varronis Vita et Scriptis
p. 229 et 234. Ultra vero coniecturam et rationes
chronologicas anni, quo haec a Vitruvio fuerunt édita,
proferre vix licebit, nisi si quis fortasse ex silentio,
quo Vitruvius Virgilium, Horatium aliosque praecla-
ros poetas sibi aequales praetermisit, arguere quid
voluerit. Octaviae vero, sororis Augusto carissimae,
in libri primi Prooemio ita meminit, ut viventem
nominasse m'erito possis existimare. Qui enim saepius-
cule parentem Augusti, divum Iulium nominavit, di-
vae sororis appellatione non abstinere potuisse vide-
tur, si vita iam turn excessisset; excessit autem A. U.
C. 743.
e