r is , speciem iisdem vestigiis ad muliehrem transtule-
ritnt gracilitatem, et fecerunt primum columnae cras-
situdinem altitudinis octava parte, ut haberet speçiem
excelsiorem. Basi spiram supposuenint prb cal ceo,
capitulo volutas, uti capillainento concrispatos cincin-
nos praependentes dextra ac sinistra, collocaverunt,
et cymatiis et encarpis pro erinibus dispositis frontes
ornaverunt, truncoque toto strias uti stolarum rugas
inatronali more demiserunt. Ita, duobus discrimini-
bus, coluiriharum inventionem unam, virili sine ornatu
nudam specie, alteram muliebri subtilitate et ornatu
8 symmetriaque sunt mutuati. Posteri vero elegantia
subtilitateque iudiciorum progressi et graciliovibus
modulis delectati, septem crassitudinis diametros in
altitudinem columnae Doricae, Ionicae novem consti-
tuerunt. Id autem genus, quod Iones fecerunt primo,
Ionicum est nominatum. Tertium vero, quod Co-
rintbium dicitur, virginalis habet gracilitatis imitatio-
nem, quod virgin es propter aetatis teneritatém graci-
lioribus membris figuratae effectus recipiunt fn ornatu
9 venustiores. Eius autem eapituli prima inventio sic
memoratur esse facta. . Virgo civis Corinthia, iam
matura nuptiis, implicita morbo decessit: post sepul-
turam eius, quibus ea virgo ioculis delectabafcur, nu-
trix collecta et composita in calatho pertulit ad mo-
numentum, et in summo çollocavit, et uti ea perma-
nerent diutius sub divo, tegula texit. Is calathus for-
tuito supra acanthi radicem fuerat collocatus : interim
pondéré pressa radix acanthi media folia et cauficu-
los circa vernum tempus profudit, cuius cauliculi secundum
calathi latera crescentes, et ab angulis tegulae
ponderis necessitate expressi, flexuras in ex trémas
io partes volutarum facere sunt coacti. Tunc, Callimachus,
qui propter elegantiam et subtilitatem artis mar-
moreae ab Atheniensibus Catatechnos fuerat nomina-
tus, praeteriens hoc monumentum animadvertit eum
calathum et circa foliorum nascentem teneritatem, de-
lectatusque genere et formae novitate ad id exemplar
columnas apud Corinthios fecit, symmetriasque con-
stituit ex eo, quod in operum perfectionibus Corin-
tbii generis distribuit rationes. Eius autem capituli n
symmetria sic est facienda, uti quanta fuerit crassitude
imae columnae, tanta sit altittido capituli cum
abaco : abaci latitudo ita habeat rationem, ut quanta
fuerit altitudo, tantae duae sint diagonioi ab angulo
ad angulum. Spatia enim ita iustas habebunt frontes
quoquoversus. - Latitudinis frontes simentur in-
trorsus ab extremis angulis abaci suae frontis latitudinis
nona. Ad imum capituli tan tarn habeant crassi-
tudinem, quantum habet summa columna praeter apo-
thesin et astragulum. Abaci crassitudo septima capituli
altitudinis. Dempta abaci crassitudine dividatur 12
reliqua pars in partes tres, ex quibus una imo folio
detur; secundum folium mediam altitudinem teneat;
cauliculi eandem habeant altitudinem, e quibus folia
nascuntur proiecta, uti excipiant quae ex cauliculis
natae procurrunt ad extremos angulos volutae; mi-
noresque helices intra suum medium floribus, qui
sunt in abaco, subiecti scalpantur. Flores in quatuor
partibus quanta erit abaci crassitudo, tam magni for-
mentur. Ita his symmetriis Corinthia capitula suas
habebunt exactiones. Sunt autem, quae iisdem co-
lumnis imponuntur capitulorum genera, variis voca-
bulis nominata: quorum nec proprieties symmetria-
rum nec columnarum genus aliud nominare possumus,
sed ipsorum vocabula traducta et commutata ex Co