mum cardinem, qui est post stellas septentrionum,
sine dubitatione animadvertemus ex eo, esse schema
trigoni mundo, uti organi , quam öajißvmjv Graeci
6 dicunt. Itaque quod est spatium proximum imo car-
dini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco
quae sunt nationes,, propter brevitatem altitudinis ad
mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissi-
mum, uti in organo chorda quae est proxima angulo:
secundum earn au,terp reliquae ad mediam Graeciam
remissiores efficiunt in nationibus sonorum scansio-
nes: item a medio in ordinem crescendo ad extremos
septentriones sub altitudine coeli nationum spiritus
sorfitibus. gravioribus ab natura rerum exprimuntur.
.Ita videtur rnundi • conceptio tota propter* inclinatio-
nepi consonantissime per solis temperaturam ad har-
7 moniam esse composita. lgitur quae nationes ■ sunt
inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio
p.ositae, uti in diagrammate musico, mediae vocis
habent .sonitum in sermone; quaeque progredientes
ad septentrionem sunt nationes, quod altiores habent >
digtantias ad mundum, spiritus vocis habentes humore
repulsqs ad hypatas . et' proslambanomenon, a natura
rerum sonitu graviore coguntur Uti« eadem ratione e
„medio progredientes ad meridiem gentes paranetarum
netarumque acutissimam sonitu vocis perficiunt tenui-
8 tatem. , Hoc autem verum esse, ex humidis naturae
l°pis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita
experiendo animadvertere. Calices duo in una for-
nace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque
uno - sonitu sumantur: ex b is , unus in aquam demit-
tatur, postea ex aqua eximatur: tunc utrique tan*
gantur. Gum enim ita factum fuerit, largiter. inter
eos sonitus disci epabit, aequoque pondere non poterunt
esse. Ita et hominum corpora uno genere figu-
rationis et una mundi coniunctione concepta alia propter
regionis ardorem acutum spiritum aëris expri-
inunt tactu, alia propter hmnoris abundantiam gra-
vissimas effundunt sonorum qualitates., Item piopter 9
tenuitatem coeli meridianae nationes ex acuto fervore
mente expeditius celeriusque moventur ad consilio-
rum cogitationes. Septentrionales autem gentes, in-
fusae crassitudine coeli, propter obstantiam aëris humore
refrigeratae, stupentes habent méhtes. Hoc autem
ita esse, a serpentibus licet aspicere, quae per
calorem cum exhaustam habent humoris refrigeratio-
nem, tunc acerrime moventur; per brumalia autem
et hiberna temporà mutatione coeli refrigeratae, irn-
motae sunt stupore. Ita non est mirandum, si acu-
tiores efficit calidus aër hominum mentes, refrigera-
tus autem contra tardiores. Cum sint autem meri- 10
dianae nationes animis acutissimis infinitaque solertia
consiliorum, simul ut ad fortitudinem ingrediuntur,
ibi succumbunt; quod habent exustas ab sole animo-
rum virtutes. Qui vero refrigeratis nasCuntur regio-
nibus, ad armorum vehementiam paratiores sunt, ma-
gnisque virtutibus [sunt] sine timoré, sed tarditate
animi sine considerantia irruentes, sine solertia, suis
cônsiliis refragantur. Cum ergo ab natura rerum
haec ita sint in mundo collocata , ut omnes nationes
immoderatis mixtionibus sint disparatae, veros inter
spatium totius orbis terrarum regionumque medio
mundi populus romanus possidet fines. Namque tern- i*
peratissimae ad utramque partem et corporiun mem-
bris animorumque vigoribus pro fortitudine sunt in
Italia gentes. Quemadmodum enim lovis Stella inter
Martis ferventissimam et Saturni frigidissimarn media