et semissem dividatur, ex earumque partium quinque
et semisse superior crassitudo columnae iiat: item quae
erit a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus unus di-
vidatur in partes septem, earumque sex summa contra-
ctura perficiatur: quae autem ab triginta pedibus ad
quadraginta alta erit, ima crassitudo dividatur in partes
septem et dirnidiam, ex bis sex et dimidiam in summo
habeat contracturae ratione. Quae erunt a quadraginta
pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo
partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo
contrahantur: item si quae altiores erunt, eadem ra-
*3 tione pro rata constituantur contracturae. Hae autem
propter altitudinis interYalluin scandentis oculi speciem
-adiiciuntur crassitudinibus temperaturae: venustatem
enim persequitur visus; cuius si non blandimur volu-
ptati proportione et modulorum adiectionibus, uti,
quo fallitur, temperatione id augeatur, vastus et in-
venustus conspicientibus remittetur aspectus. De ad-
iectione, quae adiicitur in mediis coiumnis, quae apud
Graecos ivraO'LS appellatur, in extreme libro erit forma
et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens
efficiatur, subscripta.
C A P U T IV. (vulgo H t )
D e f u n d a t io n ib u s tarn in lo cis sol i dis quam
in c o n g e s t i t i i s .
Fundationes eorum operum fodiantur, si queat in- i
veniri, ad solidum, et in solido quantum ex ampli-
tudine operis pro ratione videbitur; exstruaturqué
structura totum solum quam Solidissima : supraque
terram parietes exstruantur. sub coiumnis dimidio cras-
siores quam columnae sunt, futuïae, uti firmiora sirit
inferiora superioribus ; quae stereobatae appellantur,
nam excipiunt onera. Spirar-umque proiecturae non '
procédant extra solidum. Item supra parietis ad eun-
dem modum crassitudo servanda est : intervalla autem
concameranda aut solidanda fistucationibus, uti disti-
neantur. Sin autem solidum non inveni'etur, sed locus 2
erit congest!tius ad imum aut paluster, tunc is locus
fodiatur exinaniaturque, et palis saligneis aut oleagi-
neis aut robusteis ustulatis configatur, sublicaeque
machinis adigantur quam creberrime, carbonibusque
expleantur intervalla palorum, et tunc structuris soli-
dissimis fundamenta impleantur. Exstructis autem
fundamentis ad libramentum, stylobatae sunt çollo-
candae. Supra stylobatas columnae disponendae, quem- 3
admodum supra scriptum est, sive in Pycnostylo,
tfuemadmodum Pycnostyla, sive Systylo aut Dia-
stylo aut Eustylo, quemadmodum supra scripta sunt
et constituta. In Araeostylis enim libertas est, quantum
cuique libet constituendi ; sed ita columnae in Pe-
ripteris collocentur, uti quot intercolumnia sunt in
bouteV totidem bis intercolumnia fiant in lateribus: