spatio sunt faciundae, uti vires eae habentes resistere
possint, cum curfei ab oneribus parietum pressi per
coagmenta ad centrum se prementes extrudunt in-
cumbas. Itaque si angulares pilae erunt spatiosis
magnitudinibus, continendo cuneos firmitatem operi-
5 bus praestabunt. Cum in his rebus animadversum
fuerit, uti ea diligentia in his adhibeatur, non minus
etiam observapdum est, uti oinnes structurae perpen-
diculo respondeant, neque habeant in ulla parte pro-
clinationes. Maxima autem esse debet cura substru-
ctionum, quod in his infinita vitia solet facere terrae
congestio: ea enim non potest esse semper uno
pondere, quo solet esse per aestatem; sed hihernis
temporibus recipiendo ex imbribus aquäe multitudi-
nem, crescens et pondere et amplitudine disrumpit
6 et extrudit structurarum septiones. Itaque ut huiq
vitio medeatur, sic erit faciundum, uti primum pro
amplitudine congestionis crassitudo structurae consti-
tuatur; deinde in frontibus anterides sive erismae
sint una struantur, eaeque inter se distent tanto spatio
, quanta altitudo substructionis est futura, crassi-
tudine eadem qua substructio. Procurrant autem ah
imo per quam crassitudo constituta fuerit substructionis,
deinde contrahantur gradatim ita, uti sum-
mam habeant prominentiam quanta operis est cras-
7 situdo. Praeterea introrsus contra terrenum uti dentes
coniuncti muro serratim struantur, uti singuli
dentes ab muro tantum distent, quanta altitudo futura
erit substructionis; crassitudines autem habeant
dentium structurae uti muri. Item in extremis an-
gulis cum reeessum fuerit ab interiore angulo spatio
altitudinis substructionis, in utramque partem signe-
tur, et ab his signis diagonios structura collocetur;
e.fc ab ea media altera coniuncta cupj angulp muri.
Ita dentes et diagoniae structurae non patientur to-
ta vi premere mururn, sed dissipabunt retinendo im-
petum congestionis. Querpadmodum opera sine vitiis 8
oporteat constitui, et uti caveatur incipientibus ex-
posui; namque de tegulis aut tignis aut asseribus
immutandis non eadem est cura, quemadmodum de
his j quod ea quamvis sint vitiosa, faciliter mutan-
tur. Ita quae nec solida quidem putantur esse, qui-
bus rationibus haec poterunt esse firma, et quemadmodum
instituantur exposui. Quibus atxtem copia- 9
rum generibus oporteat uti, non est architecti po-
testasj ideo quod non in omnibus locis omnia genera
copiarum nascuntur, uti in proximo volumine
est expositum. Praeterea in domini est potestate,
utrum lateritio an caementitio an saxo quadrato velit
aedificare. Itaque omnium operutn probationes tri-
[ partito considerantur, id est fabrili subtilitate, ma-
gnificentia et dispositione. Cum magnificenter opus
perfectum aspicietur a domini potestate, irnpensae
laudabuntur: cum subtiliter, officinatoris probabitur
exactio: cum vero venustate, proportionibus et sjm-
metriis habuerit auctoritatem, tunc fuerit gloria architecti.
Haec autem recte constituuntur, cum is et u>
a fabris et ab idiotis patiatur accipere se consilia.
Namque omnes homines, non solum architecti, quod
est bonum possunt probare; sed inter idiotas et eos
hoc est discrimen, quod idiota nisi factum viderit,
non potest scire quid futurum sit; architectus autem
simul animo constituent, antequam inceperit, et venustate
et usu et decore quale sit futurum, habet
definitum.