QUI DE VITRUVIO BENE MER1TI SUNT,
VEL HANC E B I T I O K E M OPERA, STUDIO,
CONSILIIS ET COPIIS SUIS AUGERE ATQUE
ORNARE BENIGNE V OLUËRUNT,
O p K B A M S U A M
G R A T. I A N I M I T E S S E R AM
D A T , D IC AT, DE D IC AT
E D I T O R
JQ GOTTLOB SCHNEIDER, SAXO.
L E C T O R I A E Q U O
E D I T O R S A L U T E M.
Ab initio statim profiteri cogor, eam novae Editionis
librorum Vitruvii suscipiendae causam mihi non fuisse,
quae fortasse gravissima omnium iudicibus intelligen-
tibus imo sola vera videri possit, quaeque adeo diu
viros doctos ad opus necessarium aggrediendum per-
movere potuisset et debuisset. Scilicet humana uti
negotia pleraque omnia förtuna potius quam pruden-
tia régi videmus, ita hominum doctorum etiam co-
gitationes et studia sorte: quadam ad diversas discb
plinas traduci et veluti dispensari, et Philologorum
quidem industria critica modo ad hune modo ad ilium
scriptorem graècum aut latinum emendandum illustran-
dumque quasi vento delata accommodari videtur. At-
que ipse ego nunc admiror, quomodo mihi accident,
quod Cicero iocans ad Quintum fratrem (II, 10) scripsiti
nos enim ita philologi sumus, ut vel cm n f abris habitare
possimus, Casu enim accidit, ut Berolini in Museo Blo-
chiano occupatus Systemate Ichthyologiae amici desidera-
tissimi ordinando atque absolvendo versarer, cum editio
Rodiana Vitruvii sumtibus Myliae excuderetur, eiusque
plagulae recentes ad amicum aliqùem meum corrigendae
deferrentur. Exoratum exemplum plagellarum doini eu