Sardiani civibus ad requiescendum aetatis otio senio-
rum collegio Gerüsiam dedicaverunt, item Halicarnassi
potentissimi regis Mausoli doinus cum Proconnesio
marmore omnia haberet ornata, parietes habet lateie
structos , qui ad hoc tempus egregiam praestant fir-
mitatem, ita tectoriis operibus expolid, ut «vitri per-
luciditatem videantur habere. Neque is rex ab in-
opia id fecit; infinitis enim vectigalibus erat fartus,
xi quod, imperabât Cariae toti. Acumen autem eius et
solertiam ad aedificia paranda sic licet considérai e.
Cum esset enim natus Myiasis et animadvertisset Halicarnassi
locum naturaliter munitum emporiumque
idoneum, portum utilem, ibi sibi domum constituit.
Is autem locus est theatri curvaturae similis. Itaque in
imo secundum portum forum est constitutum ; per me-
diam autem altitudinis curvaturam praecinctionemque
„platea ampla latitudine facta, in qua media Mausoleum
ita egregiis operibus est factum, ut in septem spectaculis
nominetur. In summa arce media Martis fanum habens
statuam colossicam ùnpôXiSov nobili manu Leocharis
factam. Hanc autem statuam alii Timothei putant esse.
In cornu autem summo dextro Veneris et Mercurii fanum
is ad ipsum Salmacidis fontem. Is autem falsa opinione
putatur Venëreo morbo implicare eos, qui ex eo bi-
berint. Sed haec opinio quare per orbem terrarum
falso rumore sit pervagata, non pigebit exponere.
Non enim quod dicitur, molles et impudicos ex ea
aqua fieri, id potest esse; sed est eius fonds potestas
perlucida saporque egregius. Cum autem Mêlas et
Areuanias ab Argis et Troezene coloniam communem
eo loci dçduxerunt, barbaros Caras et Lelegas eiece-
runt. Hi autem, ad montes fugati, inter se congre-
gati discurrebant, et ibi latrocinia facientes crudeliter eos
vastabant. Postea de colonis unus ad eum fontem
propter bonitatem aquae quaestus causa tabernam
omnibus copiis instruxit, earn que exercendo eos barbaros
■ allectabat. Ita singulatim decurrentes et ad
coetus convenientes e duro feroque more commutad
in Grâecoriim consuetudinem et suavitatem, sua vo-
luntate reducebantur. Ergo ea.aqua, non impudico
morbi vitio sed humanitatis dulcedine mollitis anirnis
barbarorum, earn famam est adepta. Relinquitur
nunc, quoniam ad explicationem moenium eorum sum
invectus, tota uti sunt definiam. Quemadmodum enim
in dextra parte fanum est Veneris et fons supra scri-
ptus, ita in sinistro cornu regia domus, quam rex
Mausolus ad suam rationém collocavit. Conspicitur
enim ex ea ad dextram partem forum et portus moe-
niumque tota finitio; sub sinistra secretus sub monti-
bus latens portus ita, ut nemo possit quid in eo ge-
ratur aspicere nec scire: ut rex ipse de sua domo
remigibus et militibus sine ullo sciente quae opus
essent imperaret. Itaque post mortem Mausoli Artemisia
uxore eius régnante, Rlrodii indignantes midierem
imperare civitatibus Cariae totius, arrnata classe
profecti sunt, ut id regnum occupaient. Tunc Artemisiae
cum esset id renuntiatum, in eo portu abstru-
sam classem, celatis remigibus. et epibatis, compara-
vit; reliquos autem cives in muro esse iussit. Cum
autem Pihodii ornatam classem in portum maiorem
exposuissent, plausum iussit ab muro his dare polli-
cerique sfe oppidum tradituros : qui cum pénétrassent
intra murum relictis navibus inanibus, Artemisia repente
fossa facta in pelagus eduxit classem ex portu
minore, et ita invecta est in maiorem. Expositis
autem militibus et remisibus classem I’diodiorum ina