164
C A P U T VII. (vulgo X.)
De Gra e co rum a e d i f i c io rum eorumqu,e
p a r t ium dispos i t ione.
» Atriis Gvaeci quia non' utuntur, neque aedificant,
sed ab ianua introeuntibus itinera faciunt latitudini-
bus non spatiosis, et ex una parte equilia, ex altera
ostiariis cellas, statimque ianuae interiores finiuntur.
Hic autem locus inter duas ianuas graece Svpwpeiov
appellatur. Deinde est introitus in peristylion: id
peristylion in tribus partibus habet porticus; in ea
parte, quae spectat ad meridiem, duas antas inter se
spatio amplo distantes, in quibus trabes invehuntur,
et quantum inter antas distat, ex eo tertia dempta
spatium datur introrsus. Hic locus apud nonmillos
2 xpotjTas' apud alios JtapaöTas nominatur. ln his
locis introrsus constituuntur oeci magni, in quibus
matres familiarum cum lanificis haben t sessionem. In
prostadii autem dextra ac sinistra cubicula sunt col-
locata, quorum unus thalamus, alterum amphithala-
mus dicitur. Circum autem in porticibus triclinia
quotidiana, cubicula etiam et cellae familiaricae constituuntur.
Haec pars aedificii Gynaeconitis appella-
3 tur. Coniunguntur autem his domus ampliores ha-
bentes latiora peristylia, in quibus pares sunt quatuor
porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem
spectat, excelsioribus columnis constituitur. Id autem
peristylium, quod imam altiorem habet porticum,
Pvhodiacum appellatur. Habent autem eae dornus ve-
stibula egregia et ianuas proprias cum dignitate por-
ticusque peristyliormn albariis et tectoriis et ex intestino
opéré lacunariis ornatas, et in porticibus J quae
ad septentrionem spectant, triclinia Cyzicena et pina-
cothecas; ad orientem autem bibliothecas; exedras ad
occidentem ; ad meridiem vero spectantes oecos qua-
dratos tam ampla magnitudine, uti faciliter in eis
tricliniis quatuor stratis ministrationum ludorumque
operis locus possit esse spatiosus. In his oecis fiunt 4
virilia convivia; non enim fuerat institutum matres
fainiliarum eorum moribus accumbere. Haec autem
peristylia domus andronitides dicuntur, quod in his
viri sine interpellationibus mulierum versantur. Prae-
terea dextra ac sinistra domunculaç constituuntur ha-
bentes proprias ianuas, triclinia et cubicula commo-
da, uti hospites advenientes non in peristylia sed in
ea hospitalia recipiantur. Nam cum fuerunt Graeci
delicatiores et. fortuna opulentiores, hospitibus adve-
nientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu
cellas, primoque die ad coenam invitabant, postero
mittebant pullos, ova, olera, poma reliquasque res
agrestes, ldeo pictores ea, quae mittebantur hospitibus,
picturis imitantes xenia appellaverunt. Ita patres
familiarum in hospitio non videbantur esse pere-
gre, habentes secretam in his hospitalibus libertatem.
Inter duo autem peristylia- itinera sunt, quae mesau- 5
loe dicuntur, quod inter duas aulas media sunt in-
terposita; nostri autem eas andronas appellant. Sed
hoc valde est mirandum, nec enim graece nec latine
potest convenire. Graeci enim àvbpâovàs appellant
oecos, ubi convivia virilia soient esse, quod eo mu-
lieres non accedunt. Item aliae res sunt similes, uti
xystus, prothyrum, telamones et nonnulla alia eius
modi; âvGros enim graeca appellatione est porticus
ampla latitudine, in qua athletae per hiberna tem