libri Sulpiciani efc Arundeliani, ubi locus ita scriptus
extat: quemadmodum est in porticu Metelli Iovis Statons
: huiusmodi et ad Mariana Honoris et Virtutis sine
postico a Mucio facta.
Plinius ex Varrone arcbitectos aedis Cereris Romae
factae graecos Gorgasurn et Demophilum nominavit,
quem Vitruvius praeteriit: neque hie omnino opera
publica recentissimo suo tempore ab Augusto facta et
dedicata attigit. Exempla operum recentissirnorum pu-
blicorum forum et aedem divi Iulii cum aede Veneris
Genetricis a Iulio Caesare facta nominavit. Cuius
facti causam idoneam et gravem habuisse videtur, quam
licebit suspicari ex loco Praefationis ad Librum pri-
mum sect. 2 .' Cum vero attenderern te, (Caesarem
Augustum alloquitur) non solum de vita communi
omnium cur am publicaeque rei constitutione habere, sed
etiam de opportunitjate publicorum aedificiorum, ut
civitäs per te non solum provinciis esset aucta, verum
etiam ut maiestas imperii publicorum aedificiorum egre-
gias haberet auctoritates: — Cum ergo eo beneficio
essem obligatus, ut ad exiturn vitae non haberem ino-
piae tbnorem, haec tibi scribere coepi, quod animad-
verti, multa te aedificavisse, et nunc aedificare, reli-
quoque tempore et publicorum et privatorum aedificiorum
pro arnplitudine rerum gestarurn ut posteris memoriae
traderentur, curam habiturum. Conscripsi per-
scriptiones terminatas, ut eas attendens et ante facta
et futura qualia sint opera per te, nota posses habere/
narnque his voluminibus aperui omnes disciplinae ra-
tioncs. In cuius loci interpunctione verba extrema per
te cum antecedentibus et ante facta et futura qualia
sint opera copulanda censui, quo melius consilium Vi-
truvii cum facto congrueret. Voluit enim Vitruvius,
tan quam aliquis artis magister superbus satis, Caesarem
Augustum ex his voluminibus omnes architectur
e rationes cognoscere, atque opera sua vel facta vel
futura ad eas exigere. Igitur in generibus et exem-
plis aedium romanis enarrandis et nominandis sedulo
abstinuit -recentissirnorum operum, ab Augusto facto-
rum mentione. Ex ipsis enim artis praeceptis sequitur
, quae Vitruvius sui temporis nova opera probanda
improbandave censuerit. Itaque Philander ad libri 4
capitis 2 praeceptum: Itaque in Graecis operibus nemo
sub rnutulis denticulos constituit: annotavit, tacite re-
prehendi a Vitruvio sui temporis romana aedificia,
quae sub rnutulis denticulos insculptos habebant, vel-
uti porticus aedis Concordiae et aedes Pacis. Ita ubi
Vitruvius libro 1 vitiosum pronun tiat si Döricis epi-
styliis in coronis denticuli sculpantur: monet idem Philander
vitium illud inesse coronae doricae theatri, quod
nomine Marcelli dedicavit Augustus.
Consilio operis Vitruviani et fine aperto, aggredior
nunc ad eiusdem operis descriptionem enarrandam. L iber
igitur primus tractat de artis officio, id est, qui-
bus eruditionibus et disciplinis esset omata, finit ter-
minationibus eius species, et e quibus rebus esset nata
tradit, quae sunt ipsius Vitruvii verba capite 1 libri 2
ubi hanc librorum suorum descriptionem defendit. Sed
accuratius in libri tertii Praefatione argumentum ita
enarravit : t deinde de moenibus, quemadmodum eligan-
tur loci salubres, ratiocinationibus explicui, ventique
qui sint et e quibus regionibus singuli spirent, defor-
mationibus grammicis ostendi, platearumque et vicorum
uti emendatae fiant distributiones in moenibus, docui.
Alter de naturalibus materiae rebus, quern ha-
beant usum, disputat, id est, 4c copiis, quae aptae