C A P U T XI.
D e c a e r u l e o et u s b a .
1 Caerulei temperationes Alexandriae primum sunt
inventae, postea item Vestorius Puteolis instituit fa-
ciundum. Ratio autem [eius cum iis rebus J e qui-
bus est inventa, satis habet admirationis. Arena enim
cum nitri flore conteritur adeo subtiliter, ut efficia-
tur quemadmodum farina, et aes Cyprium limis cras-
sis uti scobis factum mixta conspergitur, ut conglo-
■ meretur: deinde pilae manibus versando efficiuntur,
et ita colligantur, ut inarescant: aridae componuntur
in urceo fictili; urceus in fornace [ ponitury ] ita aes
et ea arena ab ignis vehementia confervescendo cum
coaluerint inter se dando et accipiendo sudores, a
proprietatibus discedunt suisque rebus, per ignis ve-
hementiam confecta, [e t ] caeruleo rediguntur colore.
2 Usta vero, quae satis habet utilitatis in operibus te-
etoriis, sic temperatur. Gleba silis boni coquitur,
ut sit in igne candens ; ea autem aceto extinguitur
et efficitur purpureo colore.
C A P U T XI I .
De ce rus s a , a e ru g in e et sa n d a ra c a .
De cerussa aerugineque, quam nostri aerucam x
vocant, non est alienum quemadmodum eomparetur
dicere. Rhodii enim in doliis sarmenta componentes
aceto suffuso supra sarmenta collocant plumbeas
massas; deinde dolia operculis obturant, ne spira-
mentum [ obturatum ] emittat: post certum tempus
aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam.
Eadem ratione lamellas aereas collocantes efficiunt
aeruginem, quae aeruca appellatur. Cerussa vero 2
cum in fornace coquitur, mutato colore ad ignis in-
cendium efficitur sandaraca. Id autem incendio
facto ex casu didicerunt hommes, et ea meliorem
usum praestat, quam quae de metallis per se nata
foditur.