rati fuerunt, plerosque omnes ex uno aliquo fonte deri-
vatos fuisse, iam supra censui; nec obstant loci, in
quibus librariorum inscitia et stupor a verae lectionis
, vestigiis aberravit. Aliter enirn fieri qui potuerit, in
tanta barbarie seculorum eorum, quibus debentur exem-
plaria vel optima, quae hodieque in bibliothecis super-
sunt, cogitari non licet. Contra opinionem illam con-
firmare videtur mirus librorum scriptorum consensus in
lacuna ea, quae reperitur in libri VII Capite 6. 7 et 8.
Subito enim in verbis Capitis 6. pilis ferreis conbundun-
tur desinurit, et omisso Capite 7 transiliunt ad Capitis 8
verba eb is qui ex his. Caput tamen 7, quanquam ordine
confuso et perverso, repetunt et repraesentant iidem
libri; sed Capitis 6 partem reliquam abruptam et omis-
sam nusquam repetunt. Supplementum vero illud,
quod dedit Iucundus, quanquam Codice integriore is
usus esse videri possit, minus tamen fidei apud me ha-
bet atque au ctoritatis, cumvideam, totum ilium locum
a Iucundo suppletum novi nihil tradere, sed verbis pau-
lum variatis repetere, quae Vitruvius iam antea posuerat.
Crimen hoc Iucundi atrox aperient et convincent ceteri
libri scripti etEditiones, quae inter Sulpicianam et Iucun-
deam intercesserunt, quando diligentius a viris doctis in-
spectae et comparatae fuerint, Atque hie quidem unicus
est locus, qui lacunae per omnes libros vagatae suspicio-
nem probabilem habeat ; in ceteris enim, ubi compara-
tio scriptorum, qui Vitruvium laudarunt aut excerpse-
runt, veluti Servius locum de ostio, et auctor Compen-
dii de Architectura Caput de lapidibus, talem suspicio-
nem iniicere possit, equidem socoxdiam et negligentiam
scribarum librariorum in Servio et. Auctore Compendi;'
accusare quam de iactura verborum Vitruvii suspicaii
malim. & - ■
Descriptionem librorum Vitruvii antequam aggre-
diar, dicendum est de iis scriptoribus, quos secutus
aut interpretatus est. Plerique fuere Graeci, quos
ipse enuineravit in Praefatione ad Librum VII. Quorum,
inquit, ex cormnentariis quae ubilia esse his rebus
animadverbi, collecba in unum coegi corpus, eb ideo maxime,
quod animadverbi in ea re ab Graecis volumina
plüra ediba, ab nosbris oppido quam pauca. Fussibius
(libri variant nomen , alii Fujjitius, Sujfibius, Fusicius
habent) enim mirurn de his rebus primus insbibuib edere
volumen. Ibem Terenbius Varro de novem disciplinis,
unum de archibecbura, Publius Sepbimius duo. Amplius
vero in id genus scripburae adhuc nemo incubuisse vide-
bur, cum fuissenb eb anbiqui cives rnagni archibecbi, qui
pobuissenb non minus eleganber scripba comparare. No-
minat deinde Cossubium Antiocho Epiphani, régi, àe-
qualem, qui Iovis Olympii aedem imperfectam Athenis
perficere aggressus fuerat, et C. Mucium, qui aedes
Honoris etVirtutis Romae a Marcello dedicatas perfe-
cerat. De Fussibii vel Fujfibii aetate ne coniecturae quidem
locum silentium veterum scriptorum reliquit, nisi
Fufidium, M. Scauro aequalem mecum intelligi suspi-
cari velis. De Septimio suspicionem meam posui ad eum
locum, fuisse eum, qui M. Terentio Varroni quaestor
fuerat, et ad quem Varro libros quosdam de lingua
latina perscripsit. E x Varronis volumine uno de Architectura
fragmentum in tanto antiquitatis naufragio
nullum ad nos pervenit: nisi quod Ausonii Mosella
versu 306 docet Varronis Hebdomadum volumen deci-
mum architeetos célébrasse. Verum liber de architectura
di versus fuisse videtur. Libros IX Disciplinarum
Varronis inter A. U. C. 701 et 706 scriptes fuisse, col-
legi in Disput. de Varrone p. 234. Sed in multis Vitru