pro rata parte magnitudinis fieri oportet, dum antae
eorum crassitudinibus columnarum sint aequales : et si
exstructi futuri sint, quam minutissimis caementis
struantur ; sin autem quadrato saxo aut marmore,
maxime modicis paribusque videtur esse faciendum,
quod media coagmenta medii lapides continentes fir-
miora facient omnis operis perfectionem : item circum
coagmenta et cubilia eminentes expressiones gra-
phicoteram efficient in aspectu deleçtationem.
C A P U T Y.
D e aedibus c ons t itu e ndis se cundurn
re g ione s .
x Aedes autem sacrae deorum immortalium ad regiones,
quas spectare debent, sic erunt constituendae,
uti, si nulla ratio impedierit, liberaque fuerit pote-
stas aedis, signum quod erit in cella collocatum, spe-
ctet ad vespertinam coeli regionem, uti qui adierint
ad aram immolantes aut sacrificia facientes, spectent
ad partem coeli orientis et simulacrum, quod erit in
aede, et ita vota suscipientes contueantur aedem et
orientera coeli, ipsaque simulacra videantur exorien-
tia contueri supplicantes et sacrificantes ; quod aras
omnes deorum necesse esse videatur ad orientem spe-
2 ctare. Sin autem loci natura interpellaverit, tunc
convertendae sunt earum aedium constitutiones, uti
quam plurima pars moeniura e templis deorum con-
spiciatur. Item si secundum flumina aedes sacrae
fient, ita uti Aegypto circà Nilum, ad fluminis ripas
videntur spectare debere. Similiter si circura vias
publicas erunt aedificia deorum, ita constituantur,
uti %praetereuntes possint respicere et in conspectu
salutationes facere.
C A P U T V I .
D e os t iorum et an tep a gmen to ru rn sacrctrum
a e diurn ra t io n ib u s .
Ostiorum autem et eorum antepagmentorurn m x
aedibus hae sunt rationes, uti primum constituantur,
quo genere sint futurae. Genera sunt enim thyroma-
ton haec, Doricum, Tonicum, Atticurges. Horum
symmetriae conspiciuntur his rationibus, uti corona
summa, quae supra antepagmentum superius imponi-
tur, aeque librata sit capitulis summis columnarum,
quae in pronao fuerint: lumen autem hypaetri constituatur
sic, uti quae altitudo aedis a pavimento ad
lacunaria fuerit, dividatur in partes tres semis, et ex
eis duae partes lumini valvarum altitudine constituantur.
Haec autem dividatur in partes duodecim, et
ex eis quinque et dimidia latitudo luminis fiat in
imo: et in summo contrahatur, si erit lumen ab imo
ad sexdecim pedes, antepagmenti tertia parte; sexde-
cim pedum ad viginti quinque, superior pars luminis
contrahatur antepagmenti parte quarta; si a pedibus
viginti quinque ad triginta, summa pars contrahatur
antepagmenti parte octava: reliqua quae altiora erunt,
ad perpendiculum videntur oportere collocari. Ipsa a
autem antepagmenta [ crassa fiant in fronte altitudine
luminis parte duodecimo, 1 contrahanturque in summo
suae crassitudini& quarta decima parte. Crassitude