riose perlegi; statim agnovi multis in locis graecum exemplar,
quod Vitruvius interpretatus erat; ubi perveni
ad decimum librum, recordabar Mathematiçorum grae-
corum et Aristotelis, ubi eadem graece praecepta paulo
antea legeram. Advertebant animum etiam llli loci,
quos a Palladio, rei rusticae scriptore, translatos in
Editione Scriptorum rei rusticae haud multo ante
tempore comparaveram et interpretari conatus eram.
Apparebat iam tum mihi, criticam rem ab Editore
admodum negligenter administratam esse. Sed accurata
cognitio eius rei differenda fuit in aliud tempus,
posteaquam in museum meum Francofurtanum revers
e essem. Absoluto demum opere postumo Blochii
mei, statim me lubido incessit pervestigandae novae
Editionis Vitruvianae. Itaque quam primum potui,
Codicem Guelferbytanum arcessivi, eumque cum Editione
nova et excerptis ibi ex Codice eo lectiombus
comparavi. Varietatem lectionis ex Vincentii Bello-
vacensis Speculis excerptam iam antea exemplo Edi-
tionis Laetianae alleveram. Coepi tum curiose circumspicere
et sedulo anquirere et vetera et nova emen-
dationis atque interpretationis subsidia; quorum copia
quo magis augebatur, eo laboris suscepti amor magis
increscebat; quem deinde sero animadversa difficultés
partis praecipuae operis nec minuere nec reprimere
potuit. Consilium fuit, solum areae, in qua alii ex-
aedificarent, purgare atque eruderare, fundamenta
solidiora iacere, quibus superstrueretur aedificium minime
ad singulos ingredientium gressus contremiscens
et titubans, et materiem undique sedulo collectam
apponere atque comparare, qua peritiores artis archi-
tectonicae et mechanicae interprètes recte usi singula
corporis Vitruviani membra felicius quam adhuc factum
est expolire possent. Quod qua via quaque ratione
exsequi conatus sim, quo facilius aequi atque intelligentes
lectores possent existimare, hie deinceps in
conspectu eorum omnia apposui, unde plerumque de
fide et diligentia Editons praeiudicium fieri solet.
Quidquid enim de nomine, patria atque aetate Vitruvii
vel certis scriptorum testimoniis liquido constat, vel
probabilibus temporum notis rerumve argumentis aut
saeacibus hominum doctorum coniecturis colligi potuit,
id omne in quantam potui compendii brevita-
tem non obscuram contractum apposui; deinde ordi-
nein totius operis atque argumenta singulorum libro-
rum fideliter explicui, et ex antiquitate romana selecta
comparavi scriptorum loca ea, ex quibus de pre-
tio iusto operi Vitruviano statuendo iudicium aequum
fieri posse videbatur; postea priorum Editorum atque
Interpretum operam et mérita fideliter enarravi, di-
stinxi, et qùantum potui iudicavi ; denique subsidio-
rum criticorum copias meas reeensui, et novae Editionis
huius rationes quam potui accuratissime explicui.
Itaque facile erit lectoribus harum rerum intelligenti-
bus ad existimandum, quid ab hac mea opera expectore
iure possint, quidve aliorum curis vel volens
vel necessario expediendum reliquerim.
§• ID
e nomine p a t r ia et ae tate sc riptor is .
Princeps Sulpiciana Editio et Florentina anni 149 6
inscriptum gerunt nomen Lucii Dictruvii ; quaedam
Italicae etiam M. L. praescriptum habere dicuntur 1
repertum praeterea A testatur Polenus, qui M prae-
fert, ut frequentfésime in libris praescriptum.