«
combibit liquorem. Igitur levi raraque cum sint pro-
prietate, nec patiantur penetrare in corpus humidam
potestatem, quocunque pondere fuerint, coguntur ab
rerum natura, quemadmodum pumex, uti ab aqua
sustineantur. Sic autem magnas habent utilitates, quod
neque in aedificationibus suntonerosi, et cum ducun-
tur, a tempestatibus non dissolvuntur.
C A P U T IV.
D e a r e n a .
» In caementitiis autem structuris primum est de
arena quaerendum, ut ea sit idonea ad materiam
miscendam , neque habeat terram ’ commixtam. Genera
autem arenae fossitiae sunt hae, nigra, cana,
rubra, carbunculus. Ex his quae in manu confricata
fecerit stridorem, erit optima: quae autem terrosa
fuerit, non habebit asperitatem: item si in vestimen-
tum candiduin ea coniecta fuerit, postea excussa vel
icta id non inquinaverit, neque ibi terra subsiderit,
2 erit idonea. Sin autem non erunt arenaria, unde
fodiatur, tum de fluminibus [aut] e glarea erit ex-
cernenda, non minus etiam de littore marino. Sed
ea in structuris haec habet vitia, difficulter siccescit,
neque onerari se continenter paries patitur, nisi in-
termissionibus requiescat: neque concamerationes reci-
pit. Marina autem hoc amplius , quod etiam parietes,
cum in his tectoria facta fuerint, remittentes salsugi-
3 nem corium dissolvunt. Fossitiae vero celeriter in
structuris siccescunt, et tectoria permanent, et concamerationes
patiuntur, sed hae, quae sunt de are-
nariis recentes. Si enim exemptae diutius iaceant,
ab sole et luna et pruinâ concoctae resolvuntur, et
fiunt terrosae. Ita cum in structuram coniiciuntur,
non possunt continere caementa, sed ea ruunt et la-
buntur, oneraque parietes non possunt sustinere.
Recentes autem fossitiae cum in structuris tantas ha-
beant virtutes, eae in tectoriis ideo non sunt utiles,
quod pinguitudini eius calx, palea commixta, propter
vehementiam non potest sine rimis inarescere: fluvia-
tica vero propter macritatem, uti Signinum, bacillo-
rum subactionibus in tectorio recipit soliditatem.
C A P U T V.
D e c a l c e.
De arenae eopiis cum habeatur explicatum, turn
etiam de calce diligentia est adhibenda, uti de albo
saxo aut silice coquatur; et quae erit ex spisso et
duriore, erit utilis in structura, quae autem ex fistu-
loso, in tectoriis. Cum ea erit extincta, tunc materia
ita misceatur, ut si erit fossitia, très arenae et una
calcis confundantur; si autem fluviatica aut marina,
duae arenae in unam calcis coniiciantur : ita enim
erit iusta ratio mixtionis temperaturae. Etiam in
fluviatica aut marina si quis testam tusam et succre-
tam ex tertia parte adiecerit, efficiet materiae tem-
peraturam àd usum meliorem. Quare autem, cum
recipit aquam et arenam calx, tunc confirmât structuram,
haec esse causa videtur, quod e principiis,
uti cetera corpora, ita et saxa sunt temperata, et
quae plus habent aëris, sunt tenera, quae aquae,
lenta sunt ab humore, quae terrae, dura, quae ignis,
fragiliora. Itaque ex his saxa si, antequam coquan