compositio, augendo aut minuendo, infirmât cetera
principia: terrena, cibi plenitate, aëria, gravitate
7 coeli. Sed si quis voluerit diligentius haec sensu per-
cipere, animadvertat attendatque naturas avium et
piscium et terrestrium animalium, et ita considerabit
discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet
genus avium, aliam piscium, longe aliam terrestrium
natura. Volucres minus habent terreni, minus
humoris, caloris temperate et aëris multum : igi-
tur levioribus principiis compositae facilius in aërem
nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, quod
temperatae sunt a calido, plurimumque ex aëre et
terreno sunt compositae, sed humoris habent oppido
quam paulum, quo minus habent e principiis humoris
in corpore, facilius in humore perdurant: itaque
cum ad terram perducuntur, animam cum aqua re-
linquunt. Item terrestria, quod e principiis ab aëre
caloreque sunt temperata, minusque habent terreni
plurimumque humoris, quod abundant humidae par-
8 tes, non diu possunt in aqua vitam tueri. , Ergo si
haec ita videntur, quemadmodum proposuimus, et ex
iis principiis animalium corpora composita sensu per-
cipimus, et exuberationibus aut defectionibus ea la-
borare dissolvique indicavimus : non dubitamus, quin
diligentius quaeri oportet, uti temperatissimas coeli
regiones eligamus, cum quaerenda fuerit in moenium
9 collocationibus salubritas. Itaque etiam atque etiam
veterem revocandam censeo rationem : maiores enim
pecoribus immolatis, quae pascebantur in iis locis,
quibus aut oppida aut castra stativa constituebantur,
inspiciebant iecinora, et si erant livida et vitiosa prima,
alia immolabant, dubitantes utrum morbo an
pabuli vitio laesa essent: cum pluribus experti erant,
■
'M
et probaverant integram et solidam naturam iecino-
rum ex aqua et pàbulo, ibi constituebant munitio-
nes; si autem vitiosa inveniebant indicio, transfere-
bant: item in humanis cprporibus pestilentem futu-
ram nascentem in iis locis aquae cibique copiam : et
ita transmigrabant et mutabant regiones, quaerentes
omnibus rebus salubritatem. Hoc autem fieri, uti io
pabulo ciboque salubres proprietates terrae videantur,
licet animadvertere et cognoscere ex agris Cretensium,
qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae
inter duas civitates Gnoson et Gortynam : dextra enim
et sinistra eius fluminis pascuntur pecora; sed ex iis,
quae pascuntur proxime Gnoson, splenem habent;
quae autem ex altéra parte proxime Gortynam, non
habent apparentem splenem. Unde etiam medici quaerentes
de ea re invenerunt in iis locis herbam, quam
pecora rodendo imminuerant lienes: ita eam hérbam
colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod
etiam aàxXîjvov Cretenses vocitant. E x eo licet
scire, cibo atque aqua proprietates locorum naturali-
ter pestilentes aut salubres esse. Item si in paludi- n
bus moenia constituta erunt, quae paludes secundum
mare fuerint, spectabuntque ad septentrionem, aut
inter septentrionem et orientem, eaeque paludes
excelsiores fuerint, quam littus marinum, ratione
videbuntur' esse constituta. Fossis enim ductis
aquae exitus ad littus, e t , mari tempestatibus
aucto, in paludes redundantia motionibus concitatur,
amarisque mixtionibus non patitur bestiarum palu-
stnum genera ibi nasci; quaeque de superioribus locis
natando proxime littus perveniunt, inconsueta salsi-
tudine necantur. Exemplar autem huius rei Gallicae
paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ptaven