C A P U T II. -
D e a q u a i rn b r i u m.
1 Itaque quae ex imbribus aqua colligitur salubriores
habet virtutes, [eo ] quod eligitur ex omnibus fontibus
levissimis subtilibusque tenuitatibus; deinde per aeris
exercitationem percolata tempestatibus liquescendo per-
venit ad terrain. Etiamque non crebriter in campis con-
fluunt imbres, sed in montibus aut ad ipsos montes,
ideo quod humores ex terra matutino solis ortu moti
cum sunt egressi, in quamcunque partem coeli sunt
proclinati, trudunt aera, deinde cum sunt moti, propter
vacuitatem loci post se recipiunt aeris ruentes un-
2 das: Aer autem qui ruit trudens quocunque humorem
per vim spiritus et impetus et und as crescentes facit
ventorum. A ventis autem quocunque feruntur humores
conglobati ex fontibus et fluminibua et paludibus
et pelago, cum tepore solis colliguntur, exhauriuntur
et ita tolluntur in altitudinem nubes: deinde cum aeris
unda nitentes, cum perventum fuerit ad montes, ab
eorum offen sa et proceliis pröpter plenitatem et gravi-
tatem liquescendo disperguntur et ita diffunduntur in
3 terras. Vaporem autem et nebulas et humores ex terra
nasci, haec videtur effieere ratio, quod ea habet in se
et calores fervidos et spiritus immanes refrigerationes-
que et aquarum magnam multitudinem. Ex eo cum
refrigeratum noctu sol oriens impetu.tangit orbem terrae
et ventorum flatus oriuntur per tenebras, et ab humidis
locis eerediuntur in O altitudinem nubes: aer autem tune
a sole percalefactus cum rorationibus ex terra tollit
4 humores. Licet ex balneis exemplum capere; nullae
enim camerae, quae sunt caldariorum, supra se pos-
$unt habere fontes, sed coelum quod est ib i, ex prae-
furniis ab ignis vapore percalefactum corripit ex pa-
vimentis aquam et aufert secum in camerarum curva-
turas et sustinet; ideo quod semper vapor calidus in
altitudinem se trudit, et primo non remittitur propter
hrevitatem; simul autem plus humoris habet congestion,
non potest sustineri propter gravitatem, sed
stillat supra lavantium capita. Item eadem ratione
coelestis aer cum ab sole percepit calorem, ex omnibus
locis hauriendo tollit humores et congregat ad
nubes. Ita enim terra fervore tacta eiieit humores,
ut corpus hominis ex calore emittit sudores. Indices 5
autem sunt eius rei venti, ex quibus qui a frigidis-
simis partibus veniunt procreati, septentrio et aquilo,
extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant; auster
vero et reliqui qui a solis cursu impetum faciunt,
sunt humidissimi, et sempör apportant imbres; quod
pe^calefacti ab regionibus fervidis- adveniunt, et ex
omnibus terris lambentes eripiunt humores, et ita eos
profundunt ad septentrionales regiones. Haec autem 6
sic fieri testimonio pössunt esse capita fluminum, quae
orbe terrarum chorographis picta itemque scripta plu-
rima maximaque inveniuntur egressa ad septentrionem.
Primumque in India Ganges et Indus a Caucaso
monte oriuntur; Syria Tigris et Euphrates; Asiae item
Ponto Borysthenes, Hypanis, Tanais; Colchis Phasis;
Gallia Rhodanus; Celtica Rhenus; citra Alpes Timavus
et Padus; Italia Tibris; Maurusia, quam nostri Mau-
ritaniam appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus
ex septentrionali regione progreditur per occidentem ad
lacum Heptagonum, et mutato nomine dicitur Nigir,
deinde ex lacu Heptabolo sub montes desertos subter