Galiani in Vitruvii libris edendis immutarunt, eius-
modi et tam parum est, ut reduvias potius curasse,
vulnera vero et ulcéra foeda et late serpentia plane
omisisse et neglexisse videantur. Pergo nunc ad re-
liq uas Editiones commemorandas.
Anno igitur 1 5 2 1 Comi prodiit versio Italica Vitruvii,
auctore Caesare Caesariano, adiuvante Bona
Mauro et Benedicto Iovio. Eadem repetita cum epi-
stola Fr. Lucii Durantini Venetiis anno 1 5 2 4 iuit.
Priorem ex Bibliotheca Electorali Dresdensi commu-
nicatam habui;. alteram non vidi, quam Fabricius Venetiis
anno 1 5 3 4 vepetitam et pro nova venditatam
fuisse ab Editore in Praefatione Fr. Lucii annotavit.
Hanc versionem Critico Vitruviano non negligendam
esse recte pronunciavit Polenus ; fuit enim in isto
interprète si non ingenium acre et usu critico sub-
actum, quod quis in isto seculo in ipsa adeo Italia
ab homine errabundo expectaverit? sed fuit in eo
voluntas larga de Vitruvio bene merendi. Itaque libros
scriptos plures comparavit, et multis in locis Iucundi
auctoritatem deserere ausus est. Antea vero quam
ex ipsius relatione de opera eius tradam, lubet hue
referre, quae ad historiam versionis istius et operae
a Ciserano coeptae ab aliis vero pertextae pertinent.
Locus est in Comitis di Turre Rezzonici Disquisitioni-
bus Plinicinis Tomi I p.-2o6 nota 2. ubi haec de ver-
sione Gaesariani memorantur:
Caesar Ciseranus, qui iuxta aevi sui morem latine
Cacsarianus did rnaluit, Vitruvium Benedicto Iovio au-
xiliante italica manu aemulari et comrnentariis illustrare
aggressus, operi surmnam mcinum minime imposuit.
IjCgimus enim apud Iovium Epistola L X X X IMS ta :
Cum ad aures meas non semel perlatum fuerit, te mihi
vitio vertere, quod in opere Vitruviano perficiendo,
quod tu superioribus diebus imperfectum reliquisti,
non nihil opis contulerim. Hanc ob causam Augustinus
Gallus, qui editionem curaverat, et Gothardus
! Ponticus, qui librurn impresserat Comi 1 5 2 1 pactam
Caesariano rnercedem cum differrent, ille in tantam
anirni aegritudinem incidit, ut occursus hominum vi-
tans vitarn miserrirno fato obierit.
Subiiciam nunc, quae ex libri ipsius inspectione
et diligenti comparatione didici. Titulus hie est:
Di Lucio Vitruvio Pollione de Architectura Libri
dece traducti de latino in Vulgare, affigurati, cóm-
rnentati e qon rnirando ordine insigniti, per il quale
facilmente potrai trouare la multitudine de li abstrusi
e reconditi vocabuli a li soi loci et in epsa tabula con
surnmo studio expositi et enucleati ad irnmensa utili-
tate dc ciascuno studioso et benivolo di epsa opera.
Cum gratia et privilegio.
Emblema subiectum habet in ima ora adscriptum
nomen Gotardi di Ponte; pagina vero aversa privile-
gium Papae et Francisci Regis Galliae et Ducis Me-
diolani. Sequitur Tabula de Vocabuli, per quinque
folia continuata; post earn Tabula de li Capituli unicum
implet folium; alterum dedicatio operis sic in-
scripta: Patriciis Populoque Mediolanensi Aloisius Pi-
,rovanus Salutem plurimam dicitz ex qua haec excer-'
tpta ponam verba, ad historiam operis pertinentia:
BVorc senza maxima impensa per molti excellenti pittori
to ho facto designare et per non mediocri incisori ho
sunilmente facto intagliare le affiguratione al circino
ferlineate et compassate. E t adcio in epsa opera nulla
sconveniente cosa da li diligenti et studiosi fusse desiderata,
il magnifico Domino Augustino Gallo, Refeb