felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis
itineribus vadentein non stabili sed infirma conflictari
3 vita. Epicurus veio non dissimiliter ait, pauca sapien-
tibus fortunam tribu ere; quae autem maxima et ne-
cessaria sunt, animi mentisque cogitationibus guber-
nari. Haec itap esse plures philosophi dixerunt. Non
minus poetae, qui antiquas comoedias graece scripse-
runt, easdem sententias versibus in scena pronuncia-
verunt, ut Eucrates, Chionides, Aristophanes, maxime
etiam cum his Alexis, qui Athenienses ait ideo
oportere laudari, quod omnium Graecorum leges co-
gunt parentes ali a liberis, Atheniensium non omnes,
nisi eos, qui liberos artibus erudissent. Omnia enim
munera a fortuna cum dantur, ab ea facillime adimun-
tur ; disciplinae vero coniunctae cum animis nullo
tempore deficiunt, sed permanent stabiliter ad sum-
4 mum exitum vitae. Itaque ego maximas infinitasque
parentibus ago atque habeo gratias, quod Atheniensium
legem probantes me arte erudiendum curave-
runt, et ea, quae non potest esse probata sine lite-
ratura encyclioque doctrinarum omnium disciplina.
Cum ergo et parentum cura et praeceptorum doctri-
nis auctas haberem copias disciplinarian, pliilologis
et philotechnis rebus commentariorumque scripturis
me delectans, eas possessiones animo paravi, e qui-
bus haec est fructuum summa : nullam plus habendi
esse necessitatem, earnque esse pi oprietatem divitia-
rum maxime, nihil desiderare'. Sed forte nonnulli
haec levia iudicantes putant, eos esse tantum sapien-
tes, qui pecunia sunt copiosi. Itaque plerique ad id
propositum contendentes audacia adhibita cum divitiis
5 etiam notitiam sunt consecuti. Ego autem, Caesar,
non ad pecuniam parandam ex arte dedi studium, sed
potius tenuitatem cum bona fama, quam abundantiam
cum infamia sequendam probavi; ideo notities parum
est assecuta: sed tarnen his voluminibus editis, ut spero,
posteris etiam ero notus. Neque est mirandum, quid
ita pluribus sim ignotus. Ceteri architecti rogant et
ambiunt, ut architectentur; mihi autem a praeceptori-
bus est traditum, rogatum hon rogäntem oportere sus-
cipere curam; quod ingenuus color movetur pudore,
petendo rem suspiciosam. Nam beneficium dantes non
accipientes ambiuntur. Quid enim putemus suspicari,
qui rogetur de patrimonio sumptus faciendos commit-
tere gratiae petentis, nisi quod praedae compendiique >
eius causa iudicet faciendum? Itaque maiores primum 6
a genere probatis opera tradebant architectis; deinde
quaerebant, si honeste essent educati, ingenuo pu-
dori non audaciae protervitatis committendum iudicantes.
Ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos
liberos aut cognatos, et eos viros bonos instituebant,
quibus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione
permitterentur. Cum autem animadverto ab indoctis
et imperitis tantae disciplinae magnitudinem iactari,
et ab his, qui non modo architecturae sed otnnino
ne fabricae quidem notitiam habent; non possum non
laudare patres familias eos, qui literaturae fiducia con-
firmati per se aedificantes ita iudicant, si imperitis sit
committendum, ipsos potius digniores esse ad suam
voluntatem quam ad alienam pecuniae consumere sum-
mam. Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi 7
facere, uti sutrinam vel fullonicam aut ex ceteris quae
sunt faciliores, nisi architecturam; ideo quod qui pro-
fitentur, non arte vera sed falso nominantur architecti.
Quas ob res corpus architecturae rationesque eius pu-
tavi diligentissime conscribendas, opinans id munus
»