ciuntur, involvunturque, vectibus uti per eas extenti
rudentes, cum manibus sunt tacti, aequalem in utra-
que sonitus habeant responsum. Tunc autem cuneis
ad foramina concluduntur, ut non possint se remittere:
ita traiecti in alteram partem eadem ratione vectibus
per suculas extenduntur, donee aequaliter sonent.1 Ita
cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditio-
nibus catapultae temperantur.
De his rebus quae potui dixi: restât mihi de op-
pùgnatoriis rebus quemadmodum machinationibus et
duces victores et civitates defensae esse possint.
CAPUT X III. (vulgo XIX.I
D e o p p u g n a t o r i i s r e b u s .
t Primum ad oppugnationes aries sic inventus me-
moratur esse. Carthaginienses ad Gades oppugnan-
das castra posuerunt: cum autem castellum ante cepis-
sent, id demoliri sunt conati. Posteaquam non habu-
erunt ad demolitionem ferramenta, sumpserunt tignurn,
idque manibus sustinentes capiteque eius summum
murum continenter puisantes, summos lapidum or-
dines deiiciebant, et ita gradatim ex ordine totam
2 communitionem dissipaverunt. Postea quidam faber
Tyrius, nomine Pephasmenos, hac ratione et inven-
tione inductus, malo statuto, ex eo alterum transver-
sum uti trutinam suspendit et in reducendo et impel-
lendo vehernentibus plagis deiecit Gaditanorum murum.
Cetras autem Chalcedonius de materia primum basirn
subiectis rotis fecit, supraque compegit arrectariis et
iugis varas, et in his suspendit arietem, coriisque
bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione
ad pulsandum murum essent collocati. Id autem
quod tardos conatus habuerat, testudinem arietariam
appellare coepit. His tunc primis gradibus positis ad 3
id genus machinationis, post ea çum Philippus Amyn-
tae filius Byzantium oppugnaret, Polyidus Thessalus
pluribus generibus et facilioribus explicavit; a quo
receperunt doctrinam Diades et Chaereas, qui cum
Alexandro militaverunt. Itaque Diades scriptis suis
ostendit se invenisse turres ambulatorias, quas etiam
dissolutas in exercitu circumferre solebat; praeterea
terebram et ascendentem machinam, qua ad murum
piano pede transitas' esset, etiam corvum demolito-
rem, quern nonnulli gruem appellant. Non minus 4
utebatur ariete subrotato, cuius rationes scriptas reli-
quit. Turrem autem minimam ait oportere fieri ne
minus altam cubitorum L X , latitudinem XVII, con-
tracturam autem summam imae partis quintam : arre-
ctaria in tarris imo dodrantalia, in summo semipe-
dalia. Fieri autem ait oportere earn turrem tabula-
torum decern , singulis partibus in ea fénestratis. Ma- 5
iorem vero turrem altam cubitorum CXX, latam cubitorum
XXIII S v*I*- contracturam item [summam^
quinta parte , arrectaria pedalia in imo, in summo
semipedalia. Hanc magnitudinem turris faciebat
tabulatorum X X , cum haberent singula tabulata cir-
cuitionem cubitorum ternum : tegebat autem coriis cru-
dis, ut ab omni plaga essent tutae. Testudinis arieta- 6
riae comparatio eadem ratione perficiebatur : habuerat
autem intervallum cubitorum X X X , altitudinem praeter
fastigium X V I , fastigii autem altitudo ab strato
ad summum cubita VII. Exibat autem in alturn et
supra medium tectum fastigium non minus cubita duo,
et supra extollebatur turricula [cubitum] 1III tabula