lationem reipublicae incepta reliquerunt. Itaque cir-
citer annis quadringentis post Antiochus rex cum in
id opus impensam esset pollicitus, cellae magnitudi-
nem et column arum circa dipteron collocationem , epi-
styliorumque et ceterorum ornarnentorum ad symme-
triam distributionem magna solertia seientiaque summa
civis Romanus Cossutius nobiliter est architecta-
tus.4 Id autem opus nön modo vulgo sed etiam in
!6 paucis a magnificentia nominatur. Nam quatuor locis
sunt aedium sacrarum marmoreis operibus ornatae
dispositiones, e quibus proprie de his nominationes
clarissima fama nominantur. Quorum excellentiae
prudentesque cogitationum apparatus suspectus habent
in deorum sessimonio. Primumque aedes Ephesi Dia-
nae Ionico genere a Chersiphrone Gnosio et filio eius
Metagene est instituta; quam postea Demetrius ipsius
Dianae servus et Paeonius Ephesius dicuntur ' perfe-
cisse. Mileti Apollini item Ionicis symmetriis idem
Paeonius Dapbnisque Milesius instituerunt. Eleusine
Gereris et Proserpinae cellam immani magnitudine
Ictinus Dorico more sine exterioribus columnis ad laxa-
17 mentum usus sacrificiorum pertexuit. Earn autem
postea, cum Demetrius Phalereus Athenis rerum po-
tiretur, Philon, ante templum in fronte columnis con-
stitutis, prostylon fecit: ita aucto vestibulo laxamen-
tum initiantibus operique summam adiecit auctorita-
tem. In asty vero Olympium amplo modulorum com-
paratu , Corinthiis symmetriis et proportionibus ( uti
supra scriptum est) architectandum Cossutius susce-
pisse memoratur: cuius commentarimn nullum est invention.
Nec tarnen a Cossutio solum de his rebus
scripta sunt desideranda, sed etiam a C. Mutio, qui
magna scientia confisus aedes Honoris et Virtutis Marianae
cellae columnarumque et epistyliorum symme-
trias legitimis artis institutis perfecit. Id vero si mar-
moreum fuisset, ut haberet, quemadmodum ab arte
subtilitatem sic ab magnificentia et impensis auctori-
tatem, in primis et summis opeiibus nominaretur.
Cum ergo et antiqui nostri inveniantur non minus 1$
quam Graeci fuisse magni architecti, et nostra memoria
satis multi, et ex his pauci praecepta edidis-
sent, non putavi silendum, sed disposite singulis vo-
luminibus de singulis exponendum. Itaque quoniam
sexto volumine privatorum aedificiorum rationes per-
scripsi, in hoc qui septimum tenet numerum, de ex-
politionibus, quibus rationibus et venustatem et fir-
mitatem habere possint, exponam.
C A P U T I.
D e rud e rat ione (et pavimentis.)
Primumque incipiam de ruderatione, quae prin- »
cipia tenet expolitionum, uti curiosius summaque pro-
videntia solidationis ratio habeatur. Et si piano pede
erit eruderandum, quaeratur solum si sit perpetuo
solidum, et ita exaequetur, et inducatur cum statu-
mine rudus : sin autem omnis aut ex parte congesti-
tius locus fuerit, fistucationibus cum magna cura so-
lidetur. In contignationibus vero diligenter est anim-
advertendum, ne, qui paries non exeat ad summum,
sit extructus sub pavimentum, sed potius relaxatus
supra se pendentem habeat coaxationem. Cum enim
solidus exit, contignationibus arescentibus aut panda-
tione sidentibus, permanens structurae soliditas dextra
ac sinistra seçundum se facit in pavimentis necessario