7 Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sex-
tam habet partem, ita etiam ex eo quod perficitur
pedum sex numero corporis altitudinis terrain a tio,
eum perfectum constituerunt; cubitumque animadver-
terunt ex sex palmis constare digitisque viginti quatuor.
Ex eo etiam videntur civitates Graecorum fecisse, quern -
admodum cubitus est sex palmorum, in drachma, qua
numo uterentur, aereos signatos uti asses exaequet sex,
quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae
alii dichalca nonnulli trichalca dicunt, pro digitis viginti
8 quatuor in drachma constituisse. Nostri autem primo
decern fecerunt antiquum numerum, et in denario
denos aeris constituerunt, et ea re compositio nominis
ad hodiernum diem denarium retinet; etiamque
pars quarta quod efficiebatur ex duobus assibus et
tertio semisse, sestertium vocitaverunt. Postea autem
quam animadverterunt utrosque numéros esse perfe-
ctos, et sex et decern, utrosque in unum coniecerunt,
et fecerunt perfectissimum decussissexis. Huius autem
rei auctorem invenerunt pedem : e cubito enim
cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quatuor
palmorum : palmus autem habet quatuor digitos : ita
efficitur, uti habeat pes sexdecim digitos et totidem
9 asses aereus denarius. Ergo si convenit, ex articulis
hominis numerum invention esse, et ex membris se-
paratis ad liniversam corporis speciem ratae partis
commensus fieri responsum, relinquitur, ut suspiciamus
eos, qui etiam aedes deorum immortalium constituen-
tes ita membra operum ordinaverunt, ut proportioni-
bus et symmetriis separatae atque universae conve-
nientes efficerentur eorum distributiones.
CAPUT II . (vulgo I. sect. 10. seqq.)
D e sa c r a rum a e d ium c om p o s i t io n e et
s ym m e t r i i s .
Aedium autem principia sunt, e quibus constat *■
figurarum aspectus: Primum in antis, quod graece
vaos iv JtapocöTaöi dicitur: deinde pröstylos, amphi-
prostylos, peripteros, pseudodipteros, dipteros, hy-
paethros. Horum exprimuntur formationes his ratio-
nibus. In antis erit aedes, cum babebit in fronte an- 2
tas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas
in' medio columnas duas supraque fastigium symmetria
ea collocatum, quae in hoc libro fuerit perscripta.
Huius autem exemplar erit ad tres For tunas, ex tribus,
quod est proxime portam Collinam. Prostylos 3
omnia habet, quemadmodum in antis, columnas autem
contra antas angulares duas, supraque epistylia,
quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in
versuris singula. Huius exemplar est in insula Tibe-
rina in aede Iovis et Fauni. Amphiprostylos omnia 4
habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico
ad eundem modum columnas et fastigDium. Peri- 3
pteros autem erit, quae habet in fronte et postico
senas columnas, in lateribus cum angularibus unde-
nas, ita ut sint hae columnae collocatae, ut inter-
columnii latitudinis intervallum sit a parietibus cir-
cum ad extremos ordines columnarum, habeatque am-
bulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in
porticu Metelli, Iovis Statoris Hermodi, et ad Mariana
Honoris et Virtutis sine postico a Mutio facta. Pseudo- 6
dipteros autem sic collocatur, ut in fronte et postico