tur, contusa minute mixtaque arenae coniiciantur in
structuram, non solidescunt, nec earn poterunt con-
tinere: cum vero coniecta in forrtacem ignis vehe-
menti fervore correpta amiserint pristinae soliditatis
virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus
relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus. Ergo
liquor qui est in eius lapidis corpore et aer cum
exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum
caiorem, latentem, priusquam ex igni vim recipiat,
intinctus in aqua, et humore penetrante in forami-
num raritates confervescit, et ita refrigeratus reiicit
3 ex calcis corpore fervorem. Ideo autem quo pondere
saxa coniiciuntur in fomacem, cum eximuntur, non
possunt ad id respondere; sed cum expenduntur, ea-
dem magnitudine permanente, excocto liquore., cir-
citer tertia parte ponderis imminuta esse inveniuntur.
Igitur cum patent foramina eorum et raritates, arenae
mixtionem in se corripiunt et ita cohaerescunt, sic-
cescendoque cum caementis coeunt et efficiunt stru,-
cturarum soliditatem.
G A P U T VI.
D e p u l v e r e P u t e o la n o .
i Est etiam genus pulveris, quod efficit naturaliter
res admirandas. Nascitur in regionibus Baianis et in
agris municipiorum, quae sunt circa Vesuvium mon-
tem, quod commixtum cum calce et caemento non
modo ceteris aedificiis praestat firmifcates, sed etiam
moles, quae construuntur in mari, sub aqua solide-
scunt. Hoc autem fieri hac ratione videtur, quod
sub his montibus et terra ferventes sunt fontes crebri;
qui non essent, si non in imo baberent aut de sulfure
aut alumine aut bitumine ardentes maximos ignes.
Igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia
permanans et ardens efficit levem earn terram, et ibi qui
nascitur tophus exugens est et sine liquore. Ergo cum
très res, consimili ratione ignis vehementia formatae,
in unam pervenerint mixtionem, repente recepto
liquore una cohaerescunt, et celeriter humore dura-
tae solidantur, neque eas fluctus neque vis aquae
potest dissolvere. Ardores autem esse in his locis s.
etiam haec res potest indicare, quod in montibus
Cumanorum et Baianis sunt loca sudationibus excavata,
in quibus vapor fervidus ab imo nascens ignis
vehementia perforât earn terram, per eamque manan-
do in his locis oritur, et ita sudationum egregias
efficit utilitates. Non minus etiam memoràtur antiquitus
crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio, et
inde evomuisse circa agros flammam. Ideoque nunc
qui spongia sive pumex Pompeianus vocatur, exc-octus
ex alio genere lapidis, in hanc redactus esse videtur
generis qualitatem. Id autem genus spongiae, quod 3
inde èximitur, non in omnibus locis nascitur, nisi
circum Aetnam et collibus Mysiae, quae a Graecis
xodraxenavjxévr) nominatur, et si quae eiuscemodi sunt
locorum proprietates. Si ergo in his locis aquarum ferventes
inveniuntur fontes, et in montibus excavatis
calidi vapores, ipsaqué loca ab antiquis memorantur
pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse
certum, ab ignis vehementia ex topho terraque, quem-
admodum in fornacibus et a calce, ita ex his ereptum
esse liquorem. Igitur dissimilibus et disparibus rebus 4
correptis et in unam potestatem collatis, calida hu-
moris ieiunitas, aqua repente satiata, communibus