que satius esse videtur, irnpensa testaceorum in sum-
ptu, quam compendio cratitiorum esse in periculo.
Etiam qui in tectoriis operibus rimas [irt iis] faciunt
arrectariorum et transversariorum dispositione. Cum
enim linuntur, recipientes humorem turgescunt, deinde
siccescendo contrahuntur, et ita extenuati dis-
rumpunt tectoriorum soliditatem. Sed quoniam non-
nullos celeritas aut inopia aut impendentis loci dis-
septio cogit, sic erit faciendum. Solum substruatur
alte, ut sint intacti ab rudere et pavimento. Obruti
enim in his cum sunt, vetustate marcidi fiunt; deinde
subsidentes proclinantur et disrumpunt speciem
tectoriorum. De parietibus et apparatione genera-
tim materiae eorum, quibus sint virtutibus et vitiis,
quemadmodum potui, exposui: de cöntignationibus
autem et copiis earum, quibus [comparantur et ad
vetustatem non sunt infirmae, uti natura rerum
monstrat, explicabo.
C A P U T IX.
D e m a t e r i a .
1 Materies caedenda est a primo autumno ad id tempus,
quod erit ante quam flare incipiat Favonius.
Vere enim omnês arbores fiunt praegnantes, et omnes
suae proprietatis virtutem efferunt in frondes anniver-
sariosque fructus. Cum ergo inanes et humidae tem-
porum necessitate caesae fuerint, vanae fiunt et rari-
tatibus imbecillae: uti etiam corpora muliebria cum
conceperint, a foetu ad partum non iudicantur integra;
neque in venalibus ea, cum sunt praegnantia,
praestantur sana, ideo quod in corpore praeseminatio
crescens.ex omnibus cibi potestatibus detrahit alimenta
in se, et quo firmior efiicitur ad maturitatem
partus; eo minus patitur esse solidum id, ex quo
ipsum procreatur. Itaque edito foetu, quod prius in
aliud genus incrementi detrahebatur, cum ab dispa-
ratione procreationis est liberatum, inanibus et paten-
tibus venis in se recipit et lambendo succum etiam
solidescit et redit in pristinam naturae firmitatem.
Eadem ratione autumnali tempore maturitate fructuum 2
flaccescente fronde, ex terra recipientes radices arbo-
rum in se succum recuperantur et restituuntui' in anti-
quam soliditatem. At vero aëris hiberni vis compri-
mit et consolidât eâs per id (ut supra scriptum est)
tempus. Ergo si ea ratione et eo tempore, quod
supra scriptum est, caeditur materies, erit tempestiva.
Caedi autem ita oportet, ut incidatur arboris crassi- 3
tudo ad mediam medullam, et relinquatur, uti per
earn exsiccescat stillando succus. Ita qui inest in his
inutilis liquor effluens per torulum, non patietur emori
in eo saniem, nec corrumpi materiae qualitatem.
Tune autem cum sicea et sine stillis erit arbor, deii-
ciatur, et ita erit optima in usu. Hoc autem ita esse, 4
licet animadvertere etiam de arbustis : ea enim cum
suo quaeque tempore ad imum perforata castrantur,
profundunt e medullis quem habent in se superantem
et vitiosum per foramina liquorem, et ita siccescendo
recipiunt in se diuturnitatem. Qui autem non habent
ex arboribus exitus humores, intra concrescentes pu-
trescunt, et efîiciunt inanes eas et vitiosas. ErgO si
stantes et vivae siccescendo consenescunt, sine dubio
cum eaedem ad materiam deiieiuntur, cum eâ ratione
curatae fuerint, habere poterunt magnas in aedificiis
ad vetustatem utilitates. Eae autem inter se discre- 5