JjXXVl
et in angustum aliquem gyrum poetarum, oratorum,
historicorum et philosophorum antiquorum compulsa
et conclusa ars critica, , extra quem raro hodie Phi-
lologi progredi audent; qui nisi deposito omni vel
tirnore vel socordia ad antiquam illam cum artibus et
disciplinis amicitiam et familiaritatem redierint, ve-
reor, ut his moribus a communi hominum contemtu
vindicare se possint. Igitur vebementer opto, id quod
tarnen sperare vix ausim, ut redeat tempus Ulud, quo
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat. in medium quaerebant; ipsaque tellus
Omnia liberius nullo poscente ferebat.
Scribebam IV a. d. Calend. April. MDCCCVII.